221
VII. Obseruationes Aegyptiorum astronomicae, quamuis negligenter institutae, aut computationibus ¬
falsis perceptae, adeo certe chronologiae historiaeque inseruiunt, vt, si non de die,
saltem de septimana, vel mense, vel anno facti cuiusdam historici eruendis nullum dubium relin
quant. Vidimus enim, auctorem libelli nostri astronomici loca planetarum, vt ipse profitetur,
non oculis obseruasse, sed computasse ad libros veterum Mercurio et Aesculapio et Petosiridi et
regi Necheo adscriptos. Neque exigua est inter accuratiorem computationem atque Aegyptii illam
differentia, vt sequens tabula docet *):
Differentia
110 8
4 00 47
20 42
30 10
+ 240 2
+ 50 33
20 38
papyri
Tamen nullus est per totam historiam annus, neque mensis, neque vlla hebdomas, quo constellatio -
quaedam adeo similis nostrae locum habuerit. Quin imo si vel maiores errores et discrepantiae -
inter nostras tabulas atque veterum obseruationes in scripto quodam Aegyptiorum astronomico -
deprehenderentur; eo id tantum efficeretur, vt de vno die, aut addendo ad epocham inuentam, -
aut detrahondo inde dubitaro licorot. Quac differentiae chronologicae sane flocci sunt in
rerum gestarum historia nostra. Satis vero perspicuum est, solis planetis h 24 et 2 annum facti
cuiusdam decerni, planetis Q et % et ), aut sola ) mensem et diem, » et Horoscopo horam
et minutam. Hinc vero etiam intelligitur, vel sine $ et 9 mensem et diem ex obseruationibus
Aegyptiacis erui posse. Quum vero de aetate alicuius scripti astronomici circiter constat; ternorum, ¬
vel binorum, quid? quod vnius planetae loca indicata haud raro sufficiunt ad epocham
quaesitam inueniendam. Veluti quum nostra papyrus aetati Antonini tribueretur; solo h, vel 24,
atque O huius aetatis annus definiretur, solis C) ? vel O § 3, vel Qd et sic porro mensis
et dies inueniretur, dato anno. Regnante enim Antonino semel tantum h in x, 4 in Y cum
C in * apparuerunt. Qua de causa scripta Aegyptiorum astronomica vel imperfecta, aut mutila
vtilissima essent chronologiae et historiae emendandae, vel instruendae.
VIII. Papyri in cistis mumiarum repertae atque omnes Aegyptiorum omnino inscriptiones funerales ¬
astronomici sunt argumenti, scilicet natiuitates, siue obseruationes astrorum natalitiae pro personis ¬
defunctis. Scimus, papyrum nostrum in cista sepulcrali inuentum esse, atque constat, papyros
funerales, quarum fere innumerae in Museis Europaeis asseruantur, aut ipsis in fasciis sepulcralibus ¬
aut juxta mumias inuentas fuisse. Huc accedit, quod eiusmodi in papyris funeralibus
nunc hieroglyphice, nunc hieratice scriptis, eaedem deorum dearumque imagines reperiuntur,
quibus astra significantur in Zodiaco Taurinensi (Tab. II.). Atque eadem sane est ratio inscriptionum, ¬
quae in cistis sepulcralibus byssinis ligneisque atque in sarcophagis exstant. Quare non
dubium est, quin hae quoque inscriptiones atque papyri liturgicae, quae hucusque dictae fuerunt,
ad instar papyri nostrae graecae, obseruationes astronomicas contineant. Quemadmodum vero
Acuratiorem hane computationem debeo amieo Fr, Ea. Thiene, Phil. Doct, Al. Art. Mag., Speculae
Lipsiensi adiuncto.