Volltext : Systema Astronomiae Aegyptiacae quadripartitum (H. 2/5)

216
septimae,  secundum  vsum  nostrum  vulgarem  (I.  §.  37.  p.  45.).  Sol  vero,  quum  in  7  versatur,
circa  Thebas,  vbi  astronomus  noster  scripsit,  paullo  post  initium  horae  septimae  demum  oritur.
At  vero  O,  quum  Anubio  nasceretur,  longitudo  erat  +  13°  23’;  ergo  longitudo  Horoscopi  esse
debebat  P  13°  23’  +......  Et  sane  nascente  Anubione  horoscopasse  vel  ortus  esse  dicitur
gradus  Sagittarii  decimus  quintus,  nimirum  8  minutis  ante  ortum  C).  Ex  quo  clarum  est,  Horoscopum ¬
  dici  de  stella  certo  quodam  tempore  in  circulo  ecliptico  oriente.  Ceterum  per  se  intelligitur, ¬
  quum  in  natiuitatibus  Horoscopus  seu  stella  oriens  indicatur,  inde  tempus,  quo  aliquid  accidisse ¬
  narratur,  quam  accuratissime  computari  posse.  Horoscopus  enim  non  solum  horas,  sed
etiam  minutas  et  secundas  indicat  eius  diei,  quo  astra  obseruarentur.
De  reliquis  terminis  libelli  nostri  astronomici  quippe  astrologicis,  qui  vocantur  vauootoAo,
siue,  quod  solemnius  est,  ôvoig,  occasus,  ueoovoavnua,  dnoyyy,  alyoot  rvyyg,  dominus  geniturae,
operae  non  pretium  est  oleum  perdere.  Nullius  enim  frugis  sunt  eiusmodi  ineptiae  astrologicae
Ceterum  satis  superque  de  iis  dictum  supra  (I.  §.  28.  §.  44.  p.  37.  54.).
III.  Compuťatio.
Quaeritur  jam,  quo  tempore,  siue  accuratius,  quo  anno,  quo  mense,  quo  die,  quaque  diei
hora  septem  planetae  ea  Zodiaci  loca  occupauerint,  quae  libellus  noster  indicat.  Quod  enim  annum ¬
  attinet,  alii-tradunt  Antoninum  regnum  suscepisse  anno  p.  Ch.  137,  alii  138,  alii  139.  Porro
quum  mensis  Adrianus  nostro  Decembri  respondeat,  dies  8  intelligendus  est  huius  mensis,  quum
calendarium  Iulianum  sequimur;  quum  vero  mensis  Aegyptiaci  Tybi  dies  18  respicitur,  is  refertur ¬
  nunc  ad  4,  nunc  ad  5,  nunc  ad  6  Nouembris.  Denique  quaeritur,  vtrum  astronomi  Aegyptiaci
diem  inceperint  aut  meridie,  vt  nostrates;  aut  media  nocte,  aut  cum  hora  6  matutina,  aut  6  vesspertina ¬
  (I.  §.  35.  p.  45.).  Ad  haec  omnia  respondet  nostrum  papyrum.  Scilicet  haec  fuisse  traditur ¬
  planetarum  longitudo:
Horoscopus
7  150
x  308
Y  7°44
3  300  0
P  90  54
P  15°  2
3°  6
P  13°  23
Quum  hoc  problema  non  astronomice,  sed  potius  historice  et  chronologice  tractare  iuuet,  sufficit
perfunctoria  computatio.  Quare  adhibere  licet  Tabulas  astronomicas  Lalandii  ab  Academia  Parisina ¬
  editas  (Paris.  1792),  licet  nunc  accuratiores  habeamus.  Porro  his  in  computationibus  tempus ¬
  Parisinum,  neglecto  Thebano,  quod  respiciendum  fuisset,  solummodo  secutus  sum.  Etiam
nonnisi  mediae  planetarum  celeritatis  rationem  habui.  Omisi  quoque  turbationes  corporum  coelestium -
  atque  omnia  ea,  quae  in  astronomicis  computationibus,  quas  viris  me  magis  in  his  rebus
exercitatis  relinquere  fas  est,  accuratioribus  requiruntur.  Denique  loca  planetarum  heliocentrica,
ita  vti  dictum,  computata  mutaui  in  geocentrica  breuitatis  causa,  non  trigonometrice,  sed  mechanice ¬
  ope  Tabularum  Lohrmanniarum  et  elegantissimarum,  et  accuratissimarum  3).  Quum  enim
3)  Das  Planetensystem  der  Sonne,  mit  drei  grossen  Kupfertafeln.  Dresden  1822.
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer