XVI
reliquis monumentis astronomicis, quum numerosissima sint, partim multo antiquiora, ¬
vno quasi tenore sese excipientia, subinde corrigentur aut confirmabuntur. Passim
loca planetarum obseruata accuratissime ad minutas et secundas vsque indicantur
in monumentis.
Denique nunc patet, quale fuerit principium scripturae Hieroglyphicae atque
omnis palaeographiae. Hactenus quicunque literas Aegyptiacas tractarunt Youngius,
Champollion, Spohnius, Kosegartenus, meae Musae aliique, analytica ratione processerunt, ¬
ita vt syzygia hieroglyphica nota cum ignotis compararent atque sic eruerent
figurarum significationes. Analyticae vero viae certus est finis. Hinc quaeritur,
quomodo reliquorum hieroglyphicorum potestas praefiniri debeat: cur certa hieroglyphica ¬
id significent, quod analysis docet; cur alia certos sonos certasque notiones
exprimant; cur passim idem hieroglyphicum sonos plane inter se diuersos exprimat; ¬
cur duae ternaeue figurae vnam solummodo literam valeant. Quaerebatur in
vniuersum, quid sint hieroglyphica; quomodo oriunda; qua lege primaria nitatur
omnis Aegyptiorum hieroglyphice. Sic orta sunt tria illa hieroglyphices principia,
ideographicum, acrophonicum atque calligraphicum. Ex sententia enim Youngii hieroglyphica ¬
ad instar Sinensium significant vocabula quidem omnino, sed passim literas,
etiam syllabas. Champollion putauit, figuras phoneticas singulas eum exprimere
sonum, a quo nomen figurae hieroglyphicae incipiat, vt in alphabeto Hebraico. Ipse
autem conieci, Aegyptios nouisse antiquissimum alphabetum quippe Hebraicum, cuius
literas hieroglyphice exornarent, vt apud Armenos, Aegyptiorum scribarum discipulos, ¬
accidit. Licet haec omnia veri quid contineant atque multum contulerint ad
intelligentiam literarum Aegyptiacarum; negari tamen nequit, verum potius, quod
candide profiteor, hieroglyphices principium, pariter atque mythologiae esse astronomicum ¬
vel astrologicum. Scilicet Aegyptii, quemadmodum totum mundum, tum
coelum tum terram, visibilia et inuisibilia, annos, menses, dies, horas, sonos musices, ¬
cetera; ita et sonos orationis, tum vocales tum consonas, inter septem planetas ¬
diuiserunt. Veteres ipsi docent, quibus planetis certae vocales certaeque consonae -
conuenerint. Hinc quum literae alphabeti antiqui, quippe Hebraici, inter planetas ¬
ordine solemni diuiduntur; statim apparet, quae vocales et consonae cuique
planetae contigerint. Jam tenendum, Aegyptios ea, quibus planeta quidam praeesset,
expressisse eiusdem planetae rebus sacris et symbolis, vt Zodiaci varias partes. Ergo
Aegyptii sonos alphabeti varios significare debuerunt imaginibus rerum planetae ei
sacrarum, qui praeesset his sonis ac literis, vt experientia vere docet. Sic figurae
hieroglyphicae, quarum de pronunciatione iam consentimus, circiter 400 sunt symbola