208
8, cadauer 3, vasculum ? sunt symbola. Vid. Tab.II. I. §.47.Ss. Ad mythologiam vero spectant ea
symbola quae philosophicis quibusdam ideis praeconceptis et expolitis nituntur. Cuius generis sunt
Deorum Dearumque Aegyptiorum imagines variis modis et praeter naturam ornatae, compositae et
effictae, veluti hieracocephalus pro ?, Ibiocephalus pro % et alia. Vid. Tab. II. 2, II, ax.
VI. Planetae atque, quae eosdem planetas dominos habeant, coeli partes, paribus symbolis exprimuntur.
Sic Ammon non solum 4 planetam exprimit (II. §. 8.p. 97.), neque Accipiter et Ibis solummodo P et 8
planetas (II. §.10. p. 155. 159.); sed eadem symbola etiam domos 4, 9, 8, nec non Trigona et Tetragona
significant (Tab. II. +, 8,II, Xal.). Idem cadat necesse est in minores Zodiaci partes, veluti Decurias,
Horia, Dodecatemoria, Moeras, quae symbolis exprimuntur planetarum eorum, qui ipsis praestent.
VII. Symbola certa nonnulla binis ternisque numinibus astronomicis sunt communia. Cadit autem
hoc nonnisi in eos planetas planetarumque possessiones, quibus proprietates et vires astrologicae quaedam ¬
pares adscribebantur (I. §. 54. p. 68.). Cuius ambiguitatis tollendae gratia in scriptis astronomicis
alia signa et notae distinctiuae plerumque adiunguntur (Tab. II. —. col. G et ny P.II. §.22. sub. D.I. 23.).
VIII. Inter symbola astronomica non phonetica primum locum obtinent numina Aegyptiorum primaria, ¬
partim masculina, partim feminina; alia procedentia, alia stantia, alia sedentia, alia inflexa
(Tab.II.YIImA
IX. Secunda symbolorum astronomicorum classis constat figuris humanis. Depinguntur vero non
solum variae hominum classes, vt principes, sacerdotes, bellatores, quippe cum reliquis Aegyptiorum
ordinibus planetarum dominio subiecti (I. §. 47. p. 58. ss. col. Tab. II. Y); sed adhibentur etiam hominum
varias artes et magisteria profitentium imagines vt symbola nunc planetarum, nunc numinum zodiacalium, -
veluti ministri pro % (Tab. II. my, II ; col. P. I. §. 47. p. 58.ss.).
X. De animalibus potissimum ea symbolicae astronomicae inseruiunt, quae in Aegypto maxime
vulgaria sunt atque corporis habitu excellentes facile inter se dignoscuntur. Sunt autem haec partim quadrupeda ¬
lactantia (II. §. 9. col. Tab. II. ax), partim aues et insecta (Tab. II. np % 8 al. II. §.10.),
partim amphibia et serpentes (Tab. II. )( 7 LI §. 11), partim pisces (II. §.12.).
XI. Inter vegetabilia ea frequentissime veniunt, quae maxime in oculos cadunt et quasi nobiliora
sunt reliquis, vt arbores, papyrus, lotus, alia eorumque partes (Tab. II. — Haz col. II. §. 13.).
XII. Rarius adhibentur artefacta; de quibus inprimis solidiora et grauiora reperiuntur, vt aedificia, ¬
templa, domus, vtensilia, vasa, ornatus (Tab. II. No. II. Tab. II. No.I. 8 % m 7 col. Part. II. §. 14.).
XIII. Maioris momenti sunt varia Aegyptiorum instrumenta. Quum enim variae artes et opificia
variis planetis sacra fuerint; sequitur, planetas iis etiam instrumentis significatos esse, quae pertinerent
ad artificia ipsis dicata (Tab.II. V G mp .2. col. II. §. 14.). Sic et arma significant 3, quoniam bellicatio ¬
o erat (I. §. 49; No. 3, 5. p. 62.)
XIV. Omnium frequentissima sunt symbola Aegyptiorum astronomica ea, quae a partibus naturae
minoribus, corporibus humanis, animalibus, arboribus aliisque rebus petita sunt. Huius generis sunt
Solis discus, Lunae falx, stella (Tab. II. 7 )( Y LI), corpus humanum decapitatum (ib. m), membra,
animalium capita, folia palmae (ib. II. w). Alia multa exempla exhibentur P.I. §.49. ss. sub. No.5. p. 58. ss.
Haec itaque sunt principia symbolices Aegyptiorum astronomicae, quae nosse oportet, priusquam
accedatur ad ipsa Aegyptiorum scripta astronomica, in quibus nunc Planetae, nunc Zodiaci segmenta
ratione illa hieroglyphica significantur.