204
stellationibus, nosse, qui planetae aut Trigonorum, aut Tetragonorum, aut Hexagonorum ratione
sese adspicerent 9); id hac tabula auctor indicare voluit. Itaque stellae superioris versus et inferioris ¬
11 et 19 significant planetas □ adspectu, atque eaedem stellae, superiori cum inferiori
comparata, indicant planetas A adspectu. Denique medii versus tres stellae significant planetas
* adspectu, quod etiam innuunt sex quadrata media C. 15. Ceterum haec vberius explicantur inscriptione ¬
huius papyri auersa, quae continet obseruationes astronomicas more Aegyptiaco descriptas.
Tab. III. No. II. D. E. F. Domini signorum, passim et Trigonorum, et Tetragonorum. Clarum -
est, tres illas inscriptiones, 12 quaeuis partibus constans, idem sibi velle easdemque personas
significare. Nam 24 illa quadrata EF in duas partes, vt in C accidit, discernenda sunt, quarum
altera alterius repetitio est. Sic E. I. 2 respondet F. I. 7, atque D plane eundem ordinem sequitur ¬
quam F. Quum vero E. I. 2 sit secundum quadratum ab initio, F. I. 7 contra a fine secundum ¬
et sic in reliquis; apparet, E et F eadem symbola continere ordine contrario. Haec autem
repetitio et ordo, in tribus illis speciminibus E et DF contrarius, cohaeret cum locis planetarum
specimine C indicatis. Iam quaeritur, quaenam quadrata singulis Zodiaci signis respondeant. Et
statim in oculos incurrit, quum terna quadrata et quaterna coniuncta sint, signorum dominos non
vulgari ordine, sed astrologico, scilicet secundum Trigona et Trientes, seu Tempestates, composita
esse. Breuitatis caussa dodecatemoria speciminum Tab. III. No. II. DEF ad eundem ordinem
redacta sunt Tab. III. No. I. D EF, quem quidem iam sequimur. Comparanda est Tab. I.
DI20, E11, F18. De his figuris Ibis notissima est, quippe symbolum § (Vide supra
Partis II. §. 10. p. 159.). Eundem § significat in D I 1 figura siue nuntii, siue serui (P. I. §. 52.
5. p. 66.), vt infra E III 3. Denique FI 8 virgo Mercurium femininum, siue Heben, Ganimedam
(Pausan. Cor. c. 13.) Aegyptiacam, vt alias E1 3, significare videtur. Itaque habemus signum
aut my (virginis, aut II; in vtraque enim domo § est Oecodespota. Quum vero FI 8 addatu
symbolum Q (vasculum fumatorium col. D. 22. 1), quae domina est Trigoni in ny; agitur hic de
ny signo. Altera enim % domus, scilicet II, pertinet ad Trigonum h et Tetragonum h, quae
quidem personae infra D III 22, F III 6 certissimae sunt.
DII 20, EII 1, FII 8. De Vulture vidimus (II. §. 10. p. 163.), eo 5 significari. Vasculum
EII 1, quod h sacrum fuisse videtur, nouum est. Agitur itaque de domicilio h aut axx, aut
signo. At in altera h domo D II 22, FII6, praeter Rheam Aegyptiacam, siue 5 femininum,
adest crux ansata, & symbolum, qui quidem § Trigoni dominus est in a, non vero in 7
Ergo hic signum % habemus.
D. III. 20, E. III. 1, F. III. 8. Accipiter atque Hieracocephalus P indicant (II. §.10. p.155.
108.), vasculum vero odoriferum, vt Q symbolum, nouum est. Saltem tradunt veteres, omnia
odorifera esse P sacra (I. §. 51, 3. 5. p. 64.) Ceterum in monumentis Aegyptiacis non rarae sunt
sacrificantium figurae, quae eodem thuribulo vtantur, atque in Museo R. Parisino exstat hoc thu
ribulum ex aere factum, cui adhuc carbones, licet cum aerugine concreti, insident. Agitur itaque
aut de & aut de 2, ? domiciliis. Quum vero in altera Q domo E. I. 3, collato F. I. 8, sit §
dominus Trigoni, quod solummodo de 2 valet; hoc loco significatur g Oecodespota ?.
Habemus itaque haec Zodiaci signa: m, Z, 8. lam vero haec signa sunt eiusdem Tri9) -
Vid. supra P. I. §. 46. No. IX. p. 57.