— 203
illa pars D omnia Zodiaci Dodecatemoria exhibet; in reliquis vero, scilicet E et F, eaedem figurae, ¬
paucissimis exceptis, repetuntur; atque ex analogia expleri possunt lacunae ortae, saltem
in parte aduersa. Sed iam satis superque de huius papyri origine. Addere licet, hunc esse quintum ¬
Zodiacum Aegyptiacum, eumque omnium forsan grauissimum, quum solus hic Dominos XII
Signorum, passim et Trigonodespotas atque Tetragonodespotas exhibeat, ratione hieroglyphica
ac genuina expressos, ideoque clauem astronomiae Aegyptiacae valeat 3). Quinque fere anni
elapsi sunt, ex quo in Zodiacum illum incidi; sed non valui, quod amicis promiseram, prius de
illo monumento atque de rebus Aegyptiorum astronomicis in genere aliquid literis mandare.
Satisfaciendum mihi fuit aliis officiis grauioribus, atque studia mea lexicalia et grammaticalia,
tum Coptica, tum Aegyptiaca, quibus potissimum antiquitatis Aegyptiacae studium niti videbatur,
non exiguum temporis spatium mihi praeripuerunt 4).
Explicatio Zodiaci Aegyptiaci Taurinensis.
Tab. III. No. II. A. Primo hic habes circulum, quo Zodiacus, siue coelum significatur. Orbis
enim in medio circulo positus innuit terrarum orbem; septem vero illa puncta inter terram et
Zodiacum sunt septem planetae. Aegyptii enim ac veteres omnes terram putabant quiescere, planetas ¬
vero pariter atque coelum fluminis instar circum terram moueri. Simillima est adumbratio
systematis planetarum Aegyptiaci in numo ex aetate Imperatoris Antonini Aegyptiaco 5). His
septem planetis septem Cabyros, siue maxima veterum numina, quibus terra vt octauus Cabyrus
accedat, significari, supra monitum est. Luculentius haec exponit Tab. III. No. I. A.
Tab. III. No. II. B. Idem Zodiaci circulus cum indice quatuor angulorum seu cardinum, scilicet ¬
punctorum aequinoctialium et solstitialium 6). Simillima ratione veteres astronomi Zodiacum
atque eius cardines adumbrarunt 7). Quamquam enim papyrus hac in parte mutila est, facile
tamen lacunae explentur ex iis, quae supersunt. Puncta aut regiones, aut ventos primarios indicare ¬
videntur. Constat enim de Zodiaci diuisione in 32 et 64 partes. Puncta 24 circulo ecliptico
vicina vix aliud, quam 24 horas sidericas significare possunt 8). Totidem enim sunt puncta secundum ¬
partem circuli conseruatam, atque constat de ratione Horarum in astronomicis obseruationibus ¬
habenda.
Tab III. No. II. C. Constellatio VII Planetarum secundum Trigona, Tetragona ex Hexagona. ¬
Septem enim stellulae rosaceae septem planetas significant, atque 12 Quadrata bis vel ter
adscripta 12 signa coelestia. Scilicet terna Quadrata 11—14 et 16—19 ea signa exprimunt, quae
ratione Trigonorum inuicem se adspiciunt, atque quaterna Quadrata eadem horizontalia quatuor ternarum ¬
tempestatum signa, de quo statim fusius. Quum vero grauissimum esset in veterum con3) ¬
Quatuor Aegyptiorum Zodiaci hactenus inuenti sunt hi: 1) Tentyriticus minor nunc in Bibl. Reg.
Paris. Vid. Description de l’Egypte. Vol IV. T. 22. 2) Tentyriticus maior. Ib. Vol. IV. T. 19. 3) Latopolitanus
Ib. Vol. I. Tab. 87. 4) Thebanus sepulcralis Ib. Vol. II. Tab. 82.
4) Vid. Fr. Aug. Guil. Spohn De lingua et literis veterum Aegyptiorum cet. Vol. II. Prodrom. Praefatio
mea pag. IV. et V.
5) Dupuis Origine de tous les Cultes Vol. I. Tab. 2. p. 178. Kreuzer Symbolic Tab. VI. No. 12.
6) Vide supra Pars I. §. 43. p. 54.
7) Firmicus L. III. p. 47. L. VI. p. 170. al. Bas.
8) Vid. supra P. I. §. 37. p. 44.
Ce2