Full text : Systema Astronomiae Aegyptiacae quadripartitum (H. 2/5)

202
par  est,  ita  et  variae  vnius  papyri  laminae  inter  se  discrepant;  qua  de  re,  propter  diuersas  laminae ¬
  cuiusdam  et  horizontales,  et  verticales  fibras,  inter  varia  papyri  fragmenta  inuenta  nonnisi
duo  inter  se  coniungi  possunt,  quippe  quo  loco  eadem  est  in  vtroque  fragmento  fibrarum  aut
altitudo,  aut  crassitudo,  aut  perspicuitas,  aut  alia  earum  ratio  similis.  Quum  dubites  adhuc  de
loco  iuncturae  ;  literae  fractae,  aut  versuum  series  vtraque  papyri  in  parte  conspicuae,  momentum
faciunt.  Nuspiam  enim  accidit,  vt,  quum  duo  fragmenta  papyracea  fibris  conueniant  certo  in
margine,  ibidem  etiam  literae  variae  diuisae  ac  fractae  in  vnum  corpus  redeant,  si  fragmenta  illa
perperam  coniuncta  fuerint  secundum  fibras.  Quod  accidere  potest,  quum  inter  duo  fragmenta
aliud  quoddam  desideratur.  Denique  foliorum,  quibus  papyri  constant,  et  ipsius  voluminis  cuiusdam ¬
  longitudo  cognoscitur  e  iuncturis  papyri  atque  e  versuum  vel  columnarum  scriptarum  longitudine. ¬
  Scilicet  quoduis  volumen  papyraceum  constat  foliis  singulis  longitudine  paribus,  quae  quidem ¬
  folia  ita  inter  se  iunguntur,  vt  alterum  alteri  inglutinetur;  quibus  in  locis,  vel  iuncturis,
papyri  crassiores  sunt  et  lumen  non  transmittunt.  Quum  vero  quoduis  papyri  cuiusdam  folium
suam  habeat  laminarum  et  fibrarum  texturam  singularem:  facile  ex  cuiusque  fragmenti  natura
cognoscitur,  ad  quodnam  papyri  folium  spectet.  Etiam  columnae  scripturae,  in  papyro  quauis
conspicuae,  pares  sunt  longitudine;  quam  ob  causam,  cognita  vnius  columnae  longitudine,  reliquarum ¬
  iam  est  certa.  His  quidem  regulis  obseruandis  facillimum  est,  omnis  generis  papyros  ex
fragmentis  suis  restituere,  etiamsi  partes  quaedam  amissae  fuerint;  atque  hac  ratione  ortus  est
nouus  ille  Zodiacus  Aegyptiacus,  cuius  similitudinem  ad  autographi  fidem  redditam  habes  Tab.  III
infra.  Quum  enim  papyrum  hocce  e  fragmentis  suis,  quatenus  licuit,  reparassem,  vtriusque  partis
titulos  charta  lucida,  seu  corticea,  descripsi,  quod  meum  exemplum  accuratissime  nunc  in  lapidem
lithographicum  transscripsi  2).  Ceterum  hoc  papyrum  recte  a  me  restitutum  esse,  vel  hic  facillime
intelligitur.  Scilicet  primum,  fragmenta  eius  varia,  quae  lineis  cincta  atque  cum  characteribus
suis,  tum  in  parte  aduersa,  tum  auersa  conspicuis,  accurate  Tab.  III.  infra  descripta  sunt,  vtraque
in  parte  inter  se  congruunt.  Notandum,  perspicuitatis  causa  partem  papyri  nostri  aduersam  hic
ordine  contrario  descriptam  esse  in  lapide.  Hinc  si  vel  vnum  fragmentum  alio  loco  poneres:  eo
aut  partis  aduersae  textus,  nimirum  quadrata  illa  astronomica;  aut  partis  auersae  inscriptio,  nimirum ¬
  versus  hieroglyphici,  soluerentur  et  turbarentur.  Itaque  singulis  fragmentis  cum  quadratis
suis  astronomicis  eadem  fragmenta  cum  literis  suis  hieroglyphicis  subscripta  respondent  ambitu
suo  et  serie  versuum.  Nihil  dicam  de  fibrarum  in  fragmentis  iunctis  congruentia,  de  qua  prae
sente  papyro  iudicari  potest.  Porro  ne  hoc  quidem  recte  se  haberet,  inter  bina  fragmenta  longius
breuiusue,  quam  ego  feci,  spatium  ponere.  Nam  data  est  tum  trium  foliorum  longitudo,  vt  ex
juncturis  ad  No.  2,  9  et  15,  lineolis  parallelis  significatis,  cognoscitur,  tum  duarum  columnarum
scriptarum  longitudo,  vt  versuum  extensio  21—11  et  10—4  docet.  Ceterum  claret,  quadrata  illa
astronomica  quoque  inter  se  conuenire.  Nam  12  illa  quadrata  Partis  IV.  D.  fragmento  quidem
integro  continentur,  ex  quibus  reliqua  diiudicanda  sunt.  Triplex  est  nimirum  in  papyro  nostro
Zodiaci  repetitio  (D.  E.  F.).  Iam  quamuis  dolendum  sit,  grauissimo  hoc  in  papyro  deesse  particulas ¬
  nonnullas;  habemus  tamen  fere  integrum  monumentum  astronomicum  nouum.  Nam  integra
2)  Quum  monumenta  Musei  Taurinensis  Aegyptiaca  nondum  omnia  in  iustum  ordinem  tum  temporis  redacta
fuerint,  numerus  huius  papyri  indicari  nequit.  Meae  vero  Bibliothecae  Aegyptiacae  collectae  est  MS.  No.  9283.
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer