189
bebantur. Diserte velum vt Isidis inuentum celebratur a Hygino (Fab. 277.) et Fulgentio (L. I.
c. 25.). Est autem Isis non solum ) et Q, sed etiam atque ) in dominiis, yt vidimus.
Hanc quidem Isidem, veli et nauis inuentricem, esse d, ex eo claret, quod Minerua (c') primam
ab Iside (c’) inuentam nauem, teste Eratosthene (c. 35.) inter stellas posuit. Vtique dii non
nisi sua opera diuino honore afficere solent. Huc facit, quod in Panathenaeis peplus Mineruae,
quo et Neitha (), Minerua Aegyptia, celata insigniebatur, per aliquod tempus, vti velum in
naui, extendebatur (Kreuz. Symb. II. p. 814.), quo facto peplus ad Mineruae templum et imaginem
reportabatur. Ceterum nauem in vniuersum adscribendam esse, plurima suadent. Omnis
enim aedificatio et omnia opera herculea conueniunt (I. §. 49. p. 61.). Festum nauigationis
atque deorum nauigationis tutelarium Romae celebrabatur mense Martis et quidem ludis bellicis
(Dupuis Orig. de tous les cult. T. II. 2. p. 92). Mensis Martis vero m respondet, vt Ianuarius
Mensi Toth seu my, atque ludi bellici c proprii sunt. Accedit, quod illi Isidi, nauis inuentrici
pariter atque Mineruae potestas ventorum adscribebatur (Dupuis Or. II. 2. 91. ss. Kreuz. Symb. II.
p. 339.). Hinc Sesostris nauem splendidissimam summo Thebarum numini () dedicauit (Diodor.
I. 57. p. 67. Wess.). Hinc astrologi diserte tribuunt nauium compositionem (I. §. 49. p. 61.)
Praeterea, quum plura fuerint nauium genera; non dubito, quin alia nauis #, alia % sacra fuerit.
Sane discernendum videtur inter naues bellicas, aut saltem maiores, et nauiculas minores et velociores ¬
& similes. Hinc in numo (Morelli Thes. Hav. sub. gen. Calpurn. n. 8.) altera parte lanus
(8), altera nauis cum Victoria (2) cernitur. Et Seruius (Virg. Aen. VIII. 357.) tradit, lanum
cum naue in numis coniungi, quoniam exsul naui venerit. Ceterum, quum etiam Saturnus naui
vectus in Italiam venisse dicatur (Plutarch. Quaest. R. XLI. p.274. E. Vol. II. p. 123. s. Wit.), non
improbabile est, etiam 1 nauium genus, puto lentum et pigre, sacrum fuisse.
Vocales septem, planetis septem sacrae. Quum omnes res humanae, siue in adspectum, siue
in auditum cadant, planetis adscriptae fuerint; non dubium est, quin et vocales singulae singulis
planetis sacrae fuerint. Eiusdem sane rationis sunt septem soni musices, consonae eiusque generis
alia humana inuisibilia, planetis, vt vidimus, sacra. Inter omnes constat, Aegyptios deorum
(planetarum) laudes cecinisse per septem vocales (Iablons. Panth. Prol. LV. ss.). Sic Demetrius
dicit, in Aegypto sacerdotes etiam per VII. vocales quasi hymnis deos (planetas) celebrare
dum eos ordine continuo sonant ()§04h). Idem haud dubie sibi vult locus Horapollinis
(II. 29.), vbi dicit, literas septem, duobus inclusas digitis Musam (uoroav), vel infinitum
(àncioov), vel fatum (noioor) significare. Constat enim Deum O. M. cogitari musica delectari
(harmonia sphaerarum), eumque infinitum esse et inexpertum. Sic Gnosticus apud Irenaeum
(I. 14. §.7. Mass.) canit de Deo O. M.: Septem vocales me Deum magnum corruptionisque expertem ¬
laudant literae, me, totius huius vniuersi indefessum parentem. Sum autem ego lyra
(septichorda) vniversi incorruptibilis, quae lyricos verticis coelestis modos concinnaui. Haec
verba autem egregie illustrantur a Proclo (Tim. Plat. IV. p. 251.), dicente, Deum O. M. 7 planetis
vti ceu instrumentis in gubernando mundo, vnde omnis orta est nefanda illa astrologia et mythologica -
Dei O. M. colendi ratio. Ex ordine vocalium, quem veteres nobis conseruarunt et
tradiderunt, bene intelligitur, quibus planetis singulae vocales attributae fuerint. Sic Graeca
papyrus, de qua infra fusius, hunc vocalium ordinem constituit secundum septem planetas: a, e,