Full text : Systema Astronomiae Aegyptiacae quadripartitum (H. 2/5)

—  185
versum  nutrire  et  augere.  Teste  Luciano  (Op.  T.  I.  p.  124.  Salm.),  Isis  (»)  est,  quae  Nilum
excitet  et  attollat.  Hinc  Seruius  (Virg.  Aen.  VIII.  v.  696.),  Isis,  inquit,  est  genius  Aegypti,
qui  per  sistri  motum  Nili  accessus  recessusque  significat.  Hinc  fabula  apud  Pausaniam  (Phocic.
p.  881.)  de  lacrymis  Isidis,  quae  efficiant,  vt  quotannis  Nili  aquae  agros  Aegyptiorum  copiose
irrigent.  Hinc  Lutatius  (Schol.  ad  Stat.  Theb.  I.  265.)  ait,  Isidis  sacris  Nilum  exaestuare;
Aegyptiis  vsque  ad  veros  planclus  prouentum  fructuum  quaerentibus.  Imprimis  vero  haec  omnia
)  tribuuntur  tempore  verno  et  post  solstitium  hibernum.  Hinc  Eusebius  (P.  E.  III.  12.)  tradit,
fuisse  Elephantinae  signum  aliquod  symbolicum  visendum,  quo  subinnuerelur,  magnam  esse  in
signo  v  adeoque  Veris  principio  Lunae  vim  ad  cogendas  eliciendasque  aquas.  Hinc  Plinius
(XVIII.  18.)  narrat,  Nilum  evagari  incipere  Solstitio  et  noua  Luna.  Quas  quidem  ob  causas  non
solum  D  imagines,  sed  haud  dubie  Serapis  quoque  fingebantur  calathum  capite  ferentes.  Sic
exstat  numus  apud  Pignorium  (Tab.  Is.  p.81.  Am.)  cum  imagine  Nili  modium  in  capite  gerentis,
adscriptis  verbis:  Deo  sancto  Nilo;  altera  vero  numi  pars  continet  imaginem  Serapidis,  calathum
capite  portantis,  adscriptis  vocabulis:  Deo  sancto  Serapidi.  Nilus  frugifer  quidem  hic  significatur,
symbolo  »  (calatho)  addito,  aut  Q,  quae  tempori  verno  pracest.  Quum  vero  etiam  Serapis  modium ¬
  in  capite  gerat,  eumque  secundum  Pignorii  numum  maiorem  illo,  quem  Nilus  fert;  non
improbabile  est,  aliam  mensuram  )  vel  ?,  aliam  C  vel  t  (Serapidis)  symbolum  fuisse.  Hinc
forte  et  Iuno  Samica  calathum,  seu  modium  capite  ferens  fingebatur  (Kreuz.  Symb.  II.  553  s.).
Nilometrium,  C  nec  non  24.  symbolum.  Quum  Nilus  O  et  24  imago  valuerit;  non  dubium
est,  quin  mensura  Nili  eodem  spectauerit.  Variis  in  vrbibus  exstructa  erant  Nilometria,  seu
camerae  subterraneae,  cum  Nilo  coniunctae,  in  quibus  scala  ad  indicandos  aquae  gradus  aderat.
Pro  symbolo  horum  nilometriorum  haud  dubie  adhibebantur  nilometria  portatilia  seu  cubiti  (vyyeig).
Constat  enim,  certo  tempore  cubitos  illos  in  publicis  pompis  portatos  fuisse.  Iam  vero  hos  cubitos
nyreig,  umi,  MA21,  O  sacros  fuisse,  e  sequentibus  colligitur.  Celeberrimum  Nilometrium  Memphi
habebatur,  quae  O  est  prouincia  (Diodor.  IV.  1.  6.).  Deinde  in  Nili  (O)  adumbrationibus  cum
aliis  O  symbolis,  vt  captoribus  crocodilorum,  erant  sedecim  Pechi  (pueri  Niloaci  cubitales)  ad
indicandos  totidem  cubitos  legitimae  ascensionis  Nili  (Plin.  L.  26.  c.  7.  Philostrat.  Icon.  1.  p.  737,
Morell.).  Denique  festo  Nili,  vt  Ruffinus  narrat  (His.  Ec.  II.  c.  30.),  cubitus  ille  ad  templum
Serapidis  (O)  ferebatur,  velut  ad  incrementi  aquarum  et  inundationis  auctorem.  Idem  (ib.  c.18.),
cumque  gentiles,  inquit,  Serapim  esse  dicerent,  a  quo  Nilus  ad  irrigandos  Aegypli  agros  adduceretur; ¬
  eo  quod  cubitus  Nili  ad  templum  Serapidis  portari  consueuerat,  cet.  Vidimus  autem,
Aegyptios  O,  adiuuante  ),  tribuisse  Nili  incrementa.  Ceterum  quum  O  et  4  similis  naturae
putarentur,  atque  Nilus  vtriusque  numinis  symbolum  valuerit;  non  dubito,  quin  Nilometrium  2
quoque  significauerit.
Obeliscus,  G  symbolum.  Diserte  enim  hoc  tradunt  Tertullianus  (De  spectac.  c.  8.  p.  93.  Rig.).
Porphyrius  (Euseb.  P.  E.III.  c.  VII.),  Plinius  (H.N.  L.  36.  c.  8.),  aliique  (Ammian  M.  XVII.  p.  100.).
Phéala,  (Axi,  xu  voußlov)  §  symbolum.  Narrat  enim  Lucianus  (Toxar.  Op.  T.II.  p.75.),
in  templo  Anubidis  fuisse  statuam  Anubidis,  et  cynocephalos,  et  caduceum,  et  phialas  aureas,
quae  quidem  omnia  &  erant  consecrata.  Huc  accedit,  quod  in  festo  Isidis  cynocephalus  (&)
phialam  auream  portabat  (Petau.  Vranol.  T.  III.  v.  Dupuis  Orig.  T.  II.  P.  II.  p.  229.).
Aa
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer