177
Cadauer, (Dodec) sine capite, à symbolum. Homines omnis generis apocopos astrologi e
adscribunt (I. §. 49. p. 62.). Clarissime vero Firmicus (p. 234. 16°. Bas.) haec tradit. Sin d in
deiectis locis fuerit inuentus, spiculatores faciet, qui nudato gladio hominum amputent ceruices.
Hinc y quoque, d'nimirum affinis, corpore decapitato exprimitur ab Indis (Kreuz. Symb.Tab. XXXI.).
Hinc Horapollo (I. 58.) ad deum fortissimum (ovvarov, xOM, c) refert imagines hominis, licet
decapitati, tamen ambulantis, atque pedum in aqua procedentium.
Caduceus, xnouxztov § symbolum. Graecorum Mercurium caduceo insigniri, nemo nescit.
Erat vero etiam % Aegyptiaci, seu Anubidis, hoc insigne, vt ex Luciano (Tox. Op. T.II. p. 75.)
constat, qui tradit, in Anubidis templo fuisse cynocephalos (8), phialas (8), statuam dei auream
(8) et caduceum.
Calceus, inoonua, ewoyi, & significare videtur. Teste Herodoto (II. 91.), Perseus () de
tempore in tempore apparuit in templo suo ibique reliquit calceum suum. Quo clarum fit, calceum ¬
ad pertinere. Neque ineptum. Quemadmodum enim conterit omnia (I. §. 49. p. 61.),
ita et calceus. Eandem ob causam et dentes sunt consecrati. Hinc vestigium pedis Herculis
() in saxum impressi apud Scythas (Herod. IV. 82.), vt apud Aegyptios, duas vlnas longum
monstrabatur. Hinc Sardus, Herculis filius, Sardiniae, i. e. insulae vestigii, nomen dedit, forte
ob insulae formam. Denique huc facit lapis antiquus cum hac inscriptione inter duas soleas posita: ¬
Isidi fructiferae (Kreuz. IV. 57.). Vidimus autem, feminina ratione dici Isidem (vid.
Persea). Quod vero à hoc loco fructifer dicitur, id spectat ad Y, & subiectum, tum anni initium, ¬
tum veris fructiferi primum signum. Eiusmodi vero inscriptiones inter duas soleas hieroglyphicae ¬
frequentissime reperiuntur in Aegypto, vt Descriptio Aegypti Francogallica docet passim.
Cebus vel Cepus, zmßog, xyrog, animal, vti videtur, factitium, & significasse probabile est.
Strabo (XVII. 585. Tz.): Cepus, inquit, faciem habet Satyro similem, caetera inter canem alque
vrsum, in Aethiopia nascitur. Aelianus (XVII. 8.) ait, cepum (h. e. hortum), circa mare rubrum
procreatum, apposite idcirco nominari, quod tamquam hortus variis coloribus distinguatur
Cum aetate sit confirmata, pari magniludine est, vt ille dicit diserte, cum Eretriensibus canibus. ¬
Eius caput, pergit, et dorsum et spina ad caudam vsque prorsus valde igneo colore
sunt; tum aurei quidam pili disseminali spectantur; facies alba ad genas vsque; inde ad collum
auro similes vittae pertinent; colli inferiores partes vsque ad pectus et anteriores pedes omnino
albi coloris sunt; mammae duae manum implentes caeruleo colore visuntur; venter candidus,
pedes posteriores nigri sunt; rostri formam si cynocephalo comparaueris, non aberrabis a vero.
Quibus ex locis apparet, hoc animal maxime simiis, & sacris, similem esse. Vtique in monumentis ¬
Aegyptiacis simius quidam reperitur, cynocephalo admodum similis.
Cerberus, xe00eoog, symbolum. Constat, Cerberum canem tribus pluribusque capitibus
fingi, cauda et pilis serpentinis. Ex cerbero apud Serapidem posito Manetho cognouit, Serapidem -
significare Plutonem, seu C in hemisphaerio inferiori versantem (Plut. Is. 362.). Comes
vero C constans est §, qui vel ipse, quum deus sit terminorum, inferius hemisphaerium i. e.
orcum tuetur ac custodit. Ceterum canis & symbolum.
Claustrum, siue, qui pro eo antiquitus in vsu erat, pessulus, obex, Mineruae (3) sacra erat