Full text : Systema Astronomiae Aegyptiacae quadripartitum (H. 2/5)

XI
Quot  principia  diuersa,  tot  systemata  mythologica  diuersa,  tot  historiae  religionis.
Jam  diuersissima  mythologiae  principia  commendarunt  mythologi,  alii  morale,  alii
astronomicum,  alii  physicum,  alii  metaphysicum,  alii  philologicum,  alii  adeo  politicum, -
  alii  historicum,  quod  nullum  est  proprie.  Licet  in  his  omnibus  sint  vera;
certum  tamen,  alia  fallere  passim,  alia  non  sufficere  ad  systema  mythologiae  rite
constituendum.  De  principio  mythologiae  facillimo  et  proximo,  quippe  astrologico,
nemodum  cogitasse  videtur.  Cuius  haec  est  ratio  secundum  astrologos  veteres
atque  inscriptiones  astronomicas  antiquissimas.  Natura  et  virtutes  Dei  O.  M.,  ait
ratio  humana  philosophis,  cognoscendae  sunt  ex  operibus  diuinis,  nimirum  ex  coelc
et  orbe  terrarum.  Omnibus  in  rebus  humanos  in  sensus  cadentibus,  si  certas  in
classes  diuiduntur,  efficaces  sunt  variae  numinis  supremi  virtutes.  Quaeritur,  quot
classes  rerum  naturalium  constitui  debeant  et  quosnam  ad  archetypos.  Claret,  quum
partes  variae  coeli  cum  O  )  ceterisque  planetis  coniunctae  vim  exerceant  in  rerum
naturam,  terrarum  orbem  suis  cum  partibus  pendere  ab  astris.  Septem  planetae,
proprietatibus  plane  inter  se  diuersi,  totidem  classes  requirunt  rerum  terrestrium,
ita  vt  quaeuis  res  ad  eum  planetam  pertineat,  cui  maxime  affinis  sit  indole  sua.
Itaque  totus  mundus,  tum  coelum  tum  terra,  partim  visibilia  partim  inuisibilia,
partim  corporalia  partim  spiritualia  atque  temporalia  diuidi  debebant  septem  in  partes, ¬
  vt  astrologi  veteres  ipsi  testantur.  Quot  classes  rerum  ac  partes  mundi,  tot
virtutes  diuinae  singulis  in  classibus  patefactae.  Hinc  veteres,  vt  iisdem  ex  astrologis ¬
  illectis  et  neglectis  constat,  venerabantur  augustum  O  et  quaecunque  ei  astrologice ¬
  conuenirent,  leonem,  taurum,  quercum,  palmam,  helianthum,  principem,  tonitru, ¬
  tamquam  symbola  maiestatis  diuinae.  Hinc  significabant  »  benigna  eiusque
possessiones  benignitatem  diuinam,    discurrens  cogitationem  et  sapientiam,  ?  amabilis ¬
  amorem  diuinum,  $  violenti  impetu  astra  discurrens  fortitudinem  et  potentiam, ¬
  4  grauis  grauitatem  et  constantiam,    lentus  longanimitatem  et  vltionem  diuinam. ¬
  Mox,  quum  viderent  symbola  virtutum  diuinarum  inter  se  pugnare;  concluserunt, -
  vires  illas  diuinas  singulis  in  planetis  eorumque  patrociniis  efficaces  non  esse
singulares  Dei  O.  M.  proprietates,  sed  personas  diuinas.  Sic  orti  sunt  septem  Cabiri -
  (fortes),  Elohim  (fortes),  Cosmocratores,  Kuah  (prouidentiae  seu  sortes).  Quum
certi  planetae  vires  quasdam  et  proprietates  haberent  communes,  accidit,  vt  certa
numina  certis  rationibus  inter  se  confunderentur,  v.  c.  O  2,  )  %,  testibus  astrologis.
Hinc,  quum  O  et  )  plena,  licet  vbique  habitu  aequali,  alias  vires  exsererent  aliis
in  Signis;  concluserunt,  effectus  Signorum  quoque  prodire  a  personis  diuinis  singularibus. -
  Sic  orti  sunt  XII  Dii  Magni,  partim  masculini,  partim  feminini,  secundum
b2
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer