Volltext : Systema Astronomiae Aegyptiacae quadripartitum (H. 2/5)

—  163  —
colore  esse  dicebantur  (Ael.  XVII.  35.),  quod    est  metallum.  Itaque  negari  nequit,  vespas  atque
apes    significare.  At  vero  caute  distinguendum  est  inter  apes  atque  apes  masculas,  nec  non
apum  reginam  vel  regem  (2007»).  Hae  enim  apium  species  2  sunt  sacrae.  Disertis  enim  et
claris  verbis  Ammianus  (XVII.  4.  11.)  tradit,  regem  ape  denotari,  quoniam  aculeum  non  habeal.
Zeus  enim,  610c  (dominus),  regem  xax  *oyn  significat.  Hinc  Callimachus  louem  àooyva  appellat ¬
  (Kreuz.  S.  IV.  p.  391.).  Et  huc  tot  aliae  spectant  fabulae.
Vulpanser,  ymahonng,  §  significare  videtur.  Hoc  animal  (anas  tadorna  Linn.),  Aeliano
teste  (V.  30.),  differt  indole  ab  ansere,  licet  forma  simili;  multa  vero  communia  habet  cum
vulpe  propter  callidam  improbitatem  (ravovoyiav).  Vulpes  autem  §  symbolum  atque  callida  improbitas ¬
  $  propria  (I.  §.  52.  p.  65.).  Deinde  Aelianus  (X.  16.)  vulpanserem  componit  cum  vpupa
et  ciconia,  ?  sacris,  eiusque  pietatem  in  filios  laudat,  quae  eadem  $  propria  dicitur  (I.  §.  52.  p.65.)
Porro  Horapollo  (I.  53.)  tradit,  vulpanserem  filium  significare.  Quo  innuit  haud  dubie  Horum,
Osiridis  et  Isidis  filium,  §  planetam,  et  O,  et  D  simillimum.  Huc  etiam  spectat,  quod  anser
(zm)  passim  Isidi  valde  cara  dicitur.  Hoc  enim  non  quadrat  in  anserem  vulgarem,  h  sacrum
et  C  et  )  infensum,  sed  in  aliud  anserum  genus  (Ael.  V.  30.),  nimirum  vulpanserem,  qui  sane
cum  ansere  confundi  poterat.  Constat  autem  de  amore  Isidis  in  filium  Horum,  tum  O  vernum,
tum  8.  Ceterum  ex  loco  Herodoti  (II.  73.):  „Aegyptiis  sacra  sunt  etiam  lepidotus,  anguilla,
quae,  vt  aiunt,  Nilo  consecrantur,  atque  inter  aues  vulpanser:“  hoc  tantum  sequitur,  vulpanserem
sacrum  cogitari  respectu  ad  Nilum  (C),  quod  sane  cadit  in  $  animalia,  quippe  filii  O  dilecti.  Negari
tamen  nequit,  probabile  esse,  vulpanserem  nonnunquam  et  )  significare,  quum  )  et  &  simul  multa
alia  animalia  sibi  sacra  habeant,  atque  anser  (vulpanser)  Isidi  sacer  dicatur  (Jabl.  Panth.  III.  p.  3.).
Vultur,  v»,  noQEp  (2aQir?),  plerumque  d,  nonnunquam    significat.  Hoc  auium  genus
(vultur  barbatus  Lin.)  rapacissimum  et  fortissimum,  in  Aethiopia  maxime  frequens,  sane  per  naturam ¬
  suam  vtrique  planetae  conuenit.  Horapollo  (I.  12.)  tradit,  vulturem  significare  Mineruam
()  et  lunonem  (b),  quoniam  apud  Aegyptios  Minerua  superius  coeli  hemisphaerium,  Iuno  vero
inferius  occupauerit.  Idem  (I.  13.)  ait,  Vulcanum  ()  et  Mineruam  ()  vulture  exprimi.  Deinde
monitum,  accipitrem  saepe  cum  vulture  confundi,  vt  locus  Strabonis  docet  (v.  accipiter  supra).
Hinc  Aelianus  (XII.  4.)  diserte  accipitrem  ossifragam  et  harpam  (oyvyv  rai  dony)  Mineruae  ()
adscribit.  Hinc  Horapollo  (I.  8.)  tradit,  accipitrem  (ossifragam)  Martem  (Aoea)  et  Venerem
(Vraniam)  denotare.  Hinc  vultur  partem  habet  in  pugnis  et  bellis,  quae  sunt  propria  (Horap. ¬
  I.11.).  Significat  autem  vultur  et  5.  Teste  Horapolline  (II.  96.),  aquila  rostro  adunco  (vultur),
qui  sane,  deficientibus  pennis  in  capite,  senis  speciem  prae  se  fert,  senem  significat.  Senium
vero  h  proprium  (I.  §.  49.  p.  59.).  Hinc  Aelianus  (X.  22.)  vulturem  Iunoni  (5)  et  Isidi  (»  in  %)
sacrum  dicit.  Docet  Eusebius  (P.  E.  III.  12.),  vulturem  denotare  Lunam,  vim  gignendi  ciendique
ventos  habentem;  quod  spectat  ad  Isidem  seu  Lunam  nouam  in  Z.  Hinc  Horapollo  fabulatur,
vulturem  Soli  tergum  aduertere  (I.  11.),  quo  significat  inimicitiam,  quae  Osiridem  et  Typhonem
(O  et  b)  intercedat.  Hinc  idem  ibidem,  Vraniam  (b)  vulture  exprimi,  ait.  Neque  obscure  h
innuit  eo,  quod  narrat,  vulturem  septem  ante  pugnas  diebus  locum  pugnae  funestissimum  praefinire ¬
  et  circumscribere  (I.  11.  p.  18.).  Numerus  enim  septenarius  septimo  planetae,  nimirum  h,
sacer  erat,  vt  vidimus  (art.  Perdix.).
X  2
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer