Volltext : Systema Astronomiae Aegyptiacae quadripartitum (H. 2/5)

158
Coruus,  zo005,  ABOK,  ABOK,  ABOKE,  ABOOKE,  &  significat.  Teste  Ouidio  (Met.  V.  329.)
Delius  (8)  mutatus  est  in  coruum,  quum  Dii  fugerent  Typhonem.  Constat  vero,  Apollinem
vocari.  Item  Aelianus  (I.47.48.  VII.  18.  XI.  7.)  coruum  Apollini  adscribit.  Idem  (II.  51.)  coruum
amicum  vulpis  (*)  et  famulum  Apollinis  dicit  (I.  47.48.).  Huc  spectat  fabula  de  Moeridis  cornice
(Aelian.  VI.  7.),  quae  literas  transmisit.  Comparandus  enim  est  accipiter,  qui  librum  sacrum  Thebas
portauit.  Hinc  et  nuncii,  et  literae  %  sunt  (I.  §.52.p.65.).  Ceterum  veteres  saepenumero  corvum -
  cum  coruo  nocturno,  seu  noctua,  confundunt,  qui  non  ad  $,  sed  «  et  h  pertinet,  de  quo
infra.  Hinc  coruus  symbolum  Mineruae  habebatur.  Sic  Horapollo  (I.  8.)  narrat,  duas  cornices
exprimere  Martem  et  Venerem  (Vraniam),  quoniam  gemina  oua  (Cvo  da)  pariat.  Quod  non
conuenit  cornicibus,  quae  multa  oua  pariunt,  sed  auibus  rapacibus.  Ceterum  Horapollo  eodem
in  capite  tradit,  Martem  et  Venerem  (Vraniam)  exprimi  accipitre  h.  e.  vulture,  quod  aliis  ex
locis  claret.
Coturnix,  dorvé,  MEcit  M  Iepi,  (orvyouyroa,  proprie  parens  veris)  h  significat.  Supra
monuimus  (v.  Oryx),  dprug  et  dpvg,  quae  promiscue  adhibentur,  pro  animalibus  6  aduersariis
vsurpari,  quippe  5  propriis.  Huic  assentit  nomen  Copticum  parens  veris.  Ver  enim,  seu  nouus
annus,  sensu  strictiori  incipit  post  solstitium  hibernum  in  b  domicilio,  Z  signo.  Quare  profecto
coturnix,  quippe  %  seu  h  significans,  dici  poterat  parens  veris.  Diserte  autem  Horapollo  (I.49.)
hanc  volucrem  prauam  et  infensam  Deae  dicit.  Hinc  etiam  Osiridi  sacrificabatur.  Eudoxus
apud  Athenaeum  (IX.  392.)  ait,  Phoenicios  Herculi  coturnices  immolare,  quoniam  Hercules  in
Libyam  proficiscens  et  interfectus  a  Typhone,  Iolao  coturnicem  ipsi  admouente  et  praebente  olfaciendum, -
  reuiuixerit.  Horapollo  (II.  10.)  coturnici  perseuerantiam  et  constantiam  diouoiyy  xai
dopalaiav)  adscribit,  quae  b  sunt  virtutes  (I.  §.  47.  p.  59.  n.2.).
Cucupha,  rovxovga,  g  symbolum  esse  videtur.  Hanc  auem  plerique  pro  ciconia  habent
(Horap.  p.  191.  Hoesch.).  Puto  autem,  eam  significare  aut  vpupam,  aut  gruum  genus.  Dicit
enim  Horapollo  (I.  55.),  diuinorum  sceptrorum  cucupham  insigne  atque  ornamentum  apud  Aegyptios -
  esse  solere.  Loquitur  de  sceptris  in  deorum  manibus  conspicuis.  His  autem  sceptris
impositum  est  caput  auis  haud  longo  rostro  insigne,  in  cuius  fine  pennae  longae  eminent.  Cuius
generis  pennas  in  occipite  gerunt  vpupae  et  grues.  Ceterum  cucuphae  adscribitur  pietas  in  parentes, ¬
  quae  omnibus  ?  animalibus  communis  est.  Vpupae  practerea  praesagium  adscribitur
(Hor.  II.  92.),  quae  &  est  eiusque  animalibus  propria,  atque  summa  pietas  in  parentes  (Ael.  X.  16.).
Hinc  cum  Dii  semper  iuuenes  putentur,  clarum  est,  cur  gestent  sceptra  capite  cucuphae,  quae
semper  iuuenilem  (I.  §.  52.  p.66.)  significant.  Eandem  ob  causam  Dii  signum  Veneris  iuuenilis
(2),  seu  crucem  ansatam  tenentes  finguntur.  Ceterum  vpupa  auibus  oscinis  annumerari  meretur,
quae  diserte  §  planetae  adscribuntur  (I.  §.52.  n.  5.  p.  67.).
Cygnus,  olor,  zvxvog,  §  et  h  significare  videtur.  Horapollo  (II.  39.)  tradit,  cygnum  significare ¬
  senem  musicum.  Musica  vero  §,  senectus  5  proprietates  sunt.  Aelianus  (II.32.  XIV.  13.
XI.  1.)  cygnum  Apollini  (8)  tribuit.  Ipse  (X.  36.)  musicam  et  cantum  iis  adscribit  atque,  Apollinis ¬
  in  templo  laudes  eius  decanere  cygnos,  testatur  (XI.1.).  Hinc  etiam  constellatio  cygni  coelestis ¬
  aliis  est  miluus,  aliis  gallina,  aliis  ciconia,  quae  sunt  &  animalia  (Dupuis  Orig.  III.  2.  p.  137.).
Cygnum  vero  b  quoque  significare,  apparet  non  solum  ex  loco  Horapollinis,  sed  etiam  ex  fabulis
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer