153
duobus simiorum generibus, cercopitheco et cynocephalo, & sacris. Ceterum Zodiacus Indicus
(Transact. of the R. As. Soc. Vol. III. P. I. Tab. 1.) stationem ) 16, cui « praeest, simio exprimit.
Ibidem eandem ob causam simia C significat.
Sus, porcus, ovc, poioog, EOo, pip, 5 symbolum. Teste Aeliano (X. 16.), hoc animal impurum ¬
et voracissimum atque infensum O et ) erat, quod cadit solummodo in h. Constat,
vetitum fuisse, vesci carne suilla, atque subulcos infimam Aegyptiorum classem constituisse, quippe
planetae sacram. Reliquae sex classes reliquis planetis conueniebant. Item secundum Plutarchum -
(Is. 353.) sus impura et carissima Typhoni iudicabatur. Adde locum Horapollinis (II. 37.).
Volentes, inquit, perniciosum et pestiferum (Ewln) exprimere, porcum pingunt, quod eiusmodi
sit porci natura. Eadem vero indole solus 5 putabatur. Ceterum sus genere non differt ab
apro, h symbolo, de quo supra. Hinc 6, dominus %, antiquo in Zodiaco Persico sue exprimitui
(Seels Mythrasgeheimnisse Tab. XIX. pag. 497.).
Talpa, čonalaś, h symbolum. Tradit Horapollo (II. 63.), talpa exprimi caecum. Caecitas
vero et tenebrae omnino Athori (5) adscribuntur. Ceterum talpa pertinet ad murium genera,
quos partim b significare vidimus.
Taurus, bos, ravoog, Bovg, MAC, Maci (etiam vitulus, noczog) +-det, C et ), nec non ?
significat. De Tauris Aegyptiorum sacris, nempe Memphitico Apide, Hermunthiaco Onuphi atque
Heliopolitano Mneui supra dictum atque demonstratum, alium (2, alium ) sacrum fuisse. Quum
vero suis quisque distinctus fuerit insignibus; clarum est, colores et maculas quasdam effecisse,
vt alii tauri C, alii ) consecrati fuerint. Vidimus autem, de tauris Apidem, qui ) insignia gestaret, ¬
) sacrum fuisse, reliquos C. His addendum est, taurum etiam Nilum significasse, quippe
O sacrum, quare dii fluuiorum omnino cornibus taurinis fingebantur (Scholias. ad Sophocl. Trachin.
v. 11.). Idem testatur Aelianus (Var. L. II. c. 33.). De Apide vero non dubito, quin etiam
significauerit. Etenim ) et Q multas et virtutes, et proprietates habent communes (I. §. 54.p.68.).
Huc facit, quod & Zodiacalis, Q domus, tauri imagine exprimitur. Hinc in Zodiaco Tentyritico
aliisque 8 significatur Apidis figura, cuius tergo impositum est signum (Vid. infra Lexicon. )).
Eandem ob causam haud dubie Bacchus, Osiris, siue C in 2, % domo, capite tauri (Apidis) fingebatur ¬
(Kreuzer Symb. III. 130. IV. 131. 214. al.). Hinc in Zodiaco Indico (Transact. of the R.
As. Soc. Vol. III. P.I. Tab. 1.) non solum secundum Zodiaci dodecatemorion (8), cui praeest 9,
sed etiam statio ) octaua, ) addicta, eadem tauri imagine exprimuntur. Est autem probabile,
vt taurum solarem a lunari, ita lunarem a ? tauro notis quibusdam distinctum fuisse. Certe huc
spectat, quod Taurus Q in Zodiacis Aegyptiis et Indicis allato pede, quasi pruriens, in quo virtus
Q versatur, effingitur. Praeterea commemorandum, tauri cornu, significare opus (2oyo») vt Horapollo -
(II. 17.) tradit. Opus vero spectat ad C, aut potius 3. Certe laborum industria Mineruae
seu Neithae adscribitur.
Vacca, danalig, Povg, Bagci, maxime ), tum vero etiam aliis deabus sacra fuisse videtur.
Notissima est fabula, qua lo (102 luna) in vaccam mutata fuit, ex quo sane sequitur, ) symbolum ¬
esse vaccam. Clarissime hoc testatur Herodotus (II. 41.). Vaccae, inquit, Isidi sacrae
sunt. Nam Isidis quidem imago feminea est, gerit autem cornua bubula, quemadmodum Hellenes
Ionem fingunt. Vaccae autem ab Aegyptiis omnino coluntur et muxime omnium animalium.