151
minum 7. Idem tradit Strabo (XVII. p.584. Tz.), dicens, murem araneum (uvyalyr) coli Athribi:
quae vrbs est Athoris, seu t. Hinc vetitum erat, vt carne suilla, ita et muribus vesci (Jes.
LXVI. 17.). Denique consulendus est Strabo (L. XIII. p. 613.), quo loco statuam Apollinis Sminthii, ¬
murem araneum calcantem, dicit significare Solem superantem Typhonem. Sane Horus, C
nouus e solstitio hiberno procedens, superat Typhonem, 5 dominum Z, quod signum prouinciae
Buticae, murem araneum colenti, conuenit. Ceterum etiam Indi murem araneum 1 adscribunt,
vt Zodiacus (Transact. of the R. As. Soc. Vol. III. P. I. T. 1.) docet, vbi statio ) septima, h propria, -
mure araneo exprimitur. Ibidem aliud murium genus 4 tribuitur.
Mustela, yaly, sacra fuisse videtur. Primo enim, mures o sacros fuisse, vidimus, atque
constat mustelarum et murium similem esse cum indolem, scilicet omnia corrodendi et perdendi.
Praeterea Aelianus (XII. 5.) mustelas non solum cum muribus, quos sacros esse dicit, coniungit; ¬
sed eos etiam genituram Herculis adiuuasse et effecisse affirmat. Ergo mustela cara et
sacra fuit. Tradit etiam, Thebis in Boeotia cultam fuisse mustelam. Quum vero Thebae Grae
corum non differant ab Aegyptiorum, idemque numen, scilicet , vtraque in vrbe cultum fuerit;
sequitur, mustelam significare planetam. Constat enim, Thebis in Boeotia Herculem (d') natum
dici. Ceterum Aelianus (IV. 14.) mustelam non solum inter animalia noxia numerat atque cum
serpente venenosa (ôpa) comparat, sed ei etiam pugnacitatem et fortitudinem tribuit, quae '
sunt virtutes.
Oryx, öovg, b significat. Pertinet quidem hoc animal etiam ad antiloparum genus, cum
quo affines sunt gazella, dorcas, ceruus, hinnulus et alia animalia. Et supra monitum est, ory
gem tum 2 et Q, tum, quum pugnax quaedam est antilope, c significare. At persuasum mihi
habeo, orygem etiam aliud ferum animal, forte onagrum significare. Accensetur enim animalibus
maxime ingratis. Collato Aeliani loco (X. 28.), quo oryx cum asino comparatur atque Soli orienti
aluum proiicere dicitur, vix negabitur, orygem b sacrum esse. Vtrumque animal (2) sacerdotibus
odio erat, vtrumque Typhoni gratum. Huc accedit locus Horapollinis clarissimus (I. 49.). Porro,
inquit, impurum scelestumque animum (anadagcia») notantes, orygem pingunt, quoniam ad ortum
accedente Luna, intentis in deam oculis prospiciens, vociferatur (xoavyyv noiairai); non ei bene
dicens nec fausta acclamatione prosequens (sionuwr). Cuius rei argumentum est apertissimum,
quod anterioribus cruribus terram effodiens, suas ipsius pupillas humi velut pingens defigit,
quasi indignabunda inuitaque deae ortum adspiciens. Idem quoque in exortu dei Solis efficit.
Quapropter antiqui reges, cum sibi ortum nunciarel horarum obseruator, huic insidentes animali, -
per medium ipsum velut gnomones quosdam ortus rationem ac tempus accurate certoque
cognoscebant. Vnde et sacerdotes solam hanc inter volucres non signatam comedunt (rovro
novov rav nryvov àgoooyiorov łodiovoiv), quod simullatem quandam cum Dea exercere videatur.
Etenim quemcunque in deserto locum aquis scatentem nactus fuerit, posteaquam biberit, labris
turbat lulumque aquae commiscet, ac pedibus in eam puluerem coniicit, idque vt nulli alii animali -
aqua sit ad polum idonea. Adeo praua infesta putatur orygis natura. Nam ne hoc
quidem officium deae praestat, quum ipsa omnia, quae toto orbe sunt vtilia, gignat, augeat ac
vegetet. Quis non videt in his asinum, maxime ferum, descriptum. In eo vehuntur reges. Erge
non est oryx antilopa quaedam, sed asinus. Rudit, oriente Sole et Luna, stercus proiicit, et