Full text : Systema Astronomiae Aegyptiacae quadripartitum (H. 2/5)

—  146
leonibus,  in  persequendo  Typhone.  Hinc  Clemens  Alexandrinus  (Strom.  V.  p.  567.)  testatur
equum  esse  fortitudinis  et  audaciae  (ávooniag  xai  naooyoiag)  symbolum,  quae  O  sunt  virtutes
(I.  §.  50.  p.  63.  n.  2.).  Ceterum,  cum  Q  et  4  similes  natura  putarentur,  non  mirum  etiam  4  significare -
  equum,  vt  Astrologi  docent  (I.  §.  48.  p.  61.  n.  5.).  Hinc  sane  Indi  (Transact.  of  the  R.  As.
Soc.  Vol.  III.  P.  I.  Tab.  1.)  stationem  )  20,  24  propriam,  equa,  atque  infra  26,  O  propriam,  eque
significant.
Felis,  ailovoo,  m-gay  ?  et  )  significat.  Plutarchus  (Is.  376.)  Felis,  inquit,  Lunam  repraesentat, ¬
  ob  animalis  illius  varietatem  ac  vim  noctu  agendi  et  foecunditatem.  Dicilur  enim
vnum  principio  catulum  parere,  deinceps  duos,  tres,  quatuor,  vnoque  subinde  plures,  donec
septem  vno  partu  edat.  Itaque  28  parit,  qui  est  numerus  dierum  Lunae.  Verum  hoc  fortassis
Fabulae  sit  similius.  Sed  felis  oculorum  pupillae  impleri  dilatarique  videntur  sub  plenilunium
et  Lunae  lumine  decrescente  attenuari  alque  languescere.  Habes  itaque  viuum  )  simulacrum,
munua  Feag,  vt  veteres  loquuntur.  Adde  Demetrium  (Elocut.  §.  159.).  Mullas  aulem  praeterea
fabulas,  inquit,  fingunt  vtiles  et  accommodatas  rebus.  Veluti  quidam  de  fele  dicens,  quod  vna
cum  Luna  extenuaretur  et  pinguesceret,  adfinxit:  hinc  et  fabula  exorta  est,  Lunam  peperisse
Felem.  Itaque  felis  ipsius  )  est  progenies  et  symbolum;  quemadmodum  veteres  putabant,  totum
mundum  omnesque  eius  partes  aliquo  ex  planeta  progenitas  esse.  Non  opus  est  pluribus.  Iam
vero  certissimum  est,  felem  non  modo  »,  sed  etiam  ?  significare.  Neque  hoc  mirum,  quum  )
et  2  natura  crederentur  similes  (I.  §.  54.  p.  68.).  Constat,  Bubasti  felem  cultam  (Stephan.  s.  h.  v.),
ibidem  feles  per  totam  Aegyptum  mortuas  sepultas  fuisse  (Herod.  II.  54.).  Bubastis  vero  vrbs
respondet  —,  domicilio  ?.  Porro  narratur  dea  ?  in  felem  mutata  esse,  vt  effugeret  Typhonis  crudelitatem. -
  Antonius  (Metam.  f.  28.),  Apollo  (§  II),  inquit,  mutalus  est  in  accipitrem,  Mercurius
(§  ny)  in  Ibin,  Mars  (m)  in  piscem  lepidotum,  Diana  (?)  in  felem.  Quod  neutiquam
valet  de  planetis,  sed  de  12  signorum  dominis;  vt  Ouidii  locus  (Met.  V.  f.  5.)  docet.  Ait  enim,
mutatos  esse  Ammonem  in  arietem  (2  )),  Delium  in  coruum  (QII),  prolem  Semeleiam  (9  )  in
caprum,  sororem  Phoebi  (2  S)  in  felem,  Saturniam  (b  Z)  in  vaccam,  Venerem  in  piscem  (3  m),
Cyllenium  in  Ibidem  (&  m).  Ab  his  plane  diuersum  est  id,  quod  Horapollo  (I.  c.  10.)  tradit.
Aiunt,  ita  is,  felem  marem,  iuxta  varium  Solis  habitum  et  cursum  pupillas  commulare,  ad  ortum
quidem  Solis  mane  nonnihil  extendi,  sub  meridiem  velut  rotundas  fieri,  Sole  ad  occasum  vergente -
  obtusiores  obscurioresque  apparere.  Vnde  et  quae  est  apud  Heliopolin  Dei  Solis  statua
speciem  felis  prae  se  fert.  Itaque  felis  etiam  C  significat.  Tenendum  autem,  quod  saepius
animaduertimus,  discernendum  esse  inter  genus  animalium  masculinum  et  femininum.  Ceterum
teste  Hygino  (Ast.  C.  II.  c.  28.)  Diana  (2)  se  mutauit  in  catum,  quod  poeticum  videtur  pro  fele
Gazella,  Antilope,  doorα  (?),    significat.  Haud  dubie  enim  ceruus  Aegyptius  non  alius
est,  quam  Antilope,  vel  Gazella  Aegyptiorum  notissima.  De  ceruo  autem,  vel  dorcade  satis
dictum  supra.
Hinnulus,  quem  Cicero  aliique  Aegyptiis  sacrum  dicunt,  ?  symbolum  esse  videtur,  quum
certam  Antiloparum  speciem  significat.  Quum  vero  conuenit  cum  oryge  seu  ortyge  infenso,d
haud  dubie  denotat.  Sane  difficile  est,  certi  aliquid  de  his  animalibus  dicere.  Videamus,  quae
veteres  obiter  nos  doceant.  Teste  Plutarcho  (Is.  364.),  Bacchantes  in  festo  Bacchi  gerebant  pelles
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer