Volltext : Systema Astronomiae Aegyptiacae quadripartitum (H. 2/5)

—  145
vidimus  (art.  Ceruus),  vtrique  planetae  ceruum  sacrari.  Quum  vero  Aelianus  (X.  23.)  diserte  tradat, ¬
  capras  feras  (9pletag  doozadac)  Isidi  (Q)  sacras  esse  Copti,  ibidem  vero  masculinos  immolari;
opinor,  dorcadem  masculinam  $,  femininam  ?  consecrari.
Elephas,  dlegag,  O  significare  videtur.  Tradit  Horapollo  (II.  85.),  elephanto  exprimi  regem,
qui  omni  studio  stultitiam  fugiat  ac  imprudentiam.  Sol  vero  coeli  rex  nuncupatur,  eique  reges
sacri  erant  (I.  §.  50.  p.  63.).  Deinde  Diodorus  (I.  20.  p.  230.)  narrat,  Osiridem  (O)  elephantos
venatum  esse.  Vidimus  autem,  diis  ea  animalia  esse  sącra,  cum  quibus  commercium  habent.  Sic
Typhon  dicitur  aprum  venatus,  quod  animal  vtique  Typhoni  (h)  sacrum  erat.  Porro  Aelianus
narrat  (VII.  44.  VIII.  28.),  elephantum  pie  colere  C  et  ),  horrere  vero  suem  (h).  Religio  in
Deos  maximos  sane  innuit,  elephantum  ad  O  tamquam  patrem  referendum  esse.  Auersatio  vero
a  sue  nihil  aliud  indicat,  quam  Iouem  (C)  timere  a  Typhone  (h),  aduersario  suo.  Idem  tradit
Horapollo  (II.  86.).  „Regem,  inquit,  qui  nugacem  vitet  hominem,  elephantum  cum  porco  pingentes. ¬
  Is  enim  voce  porci  audita  aufugit.“  Ceterum  in  numis  Mauricis  cernitur  altera  in  parte
caput  louis  Ammonis  (C),  altera  elephas  (Eckhel.  IV.  p.  154.).  Iam  vero  non  absque  ratione
coniicio,  elephantum  etiam    significare.  Scilicet  O  et    fortitudinem  et  potentiam  communem
habent,  quae  sane  in  elephante  coniunctae  cernuntur.  Hinc  Horapollo  (II.  84.),  eum,  inquit,  qui
simul  et  viribus  et  ingenio  valeat,  volentes  significare  elephantum  pingunt  cum  sua  proboscide.
Hac  enim  odoratur  et  incidentia  consequilur  zoarii  rv  noororroy).  En  virtutes  Martiales,
Notum  enim,  ,  ac  Mineruae  et  Neithae,  acumen  ingenii  adscribi  (I.  §.  49.  pag.  61.).  Etiam  notum
est,  elephantos  in  bellis  et  pugnis  adhibitos  fuisse,  quae  sunt    artes.  Adde  locum  Firmici
(L.  VIII.  p.  235.  s.  28°.).  „Quodsi  d,  inquit,  in  ista  parte  fuerit  inuentus,  profusionem  sanguinis
patientur  alii,  alii  elephantiam,  quidam  vero  phrenesin.“  Certe  profusio  sanguinis  d  est  propria
(I.  §.  49.  p.61.),  quare  et  elephantia,  ab  elephanto  dicta,  a  «  proficisci  videtur.  Huc  pertinet,  quod
OYAnE  squamam  leprae  significat.  Hinc  etiam  Aelianus  (XIII.  22.)  tradit,  elephantem  motus
quosdam  bellicos  edere,  velut  ostendentem,  quod  hanc  etiam  disciplinam  seruat.  Apprime  huc
facit  mythologia  Indica,  quam  nemo  jam  credit  differre  ab  Aegyptiaca.  Scilicet  in  duabus  tabulis
Indicis  (Kreuzer  Symb.  Tab.  XXVII.  et  XXIX.)  facile  discernuntur  Dii  Zodiacales  ordine  consueto,
altera  »  §  ?d4het  sic  porro,  altera  §  )  §  ?  c  4  compositi.  Quibus  in  tabulis
bis    capite  elephantis  pingitur.  Praeterea  priori  in  tabula  ipse  c  alia  Martis  insignia  gerit,
securim  et  flagellum  Bellonae;  secunda  vero    et    in  sacello  positi  repraesentantur,  vt  §)  et
y  signorum  domini  in  tabula  Isiaca,  de  quo  alias.  Porro  Zodiacus  Indicus  (Transactions  of  the
Asiat.  Society  Vol.  III.  P.  I.  Pl.  1.)  dominum  stationis  lunaris  26  exprimit  elephantis  specie.
Itaque  his  de  causis  vix  dubitare  licet,  elephantum  primo  quidem  O,  deinde  vero  etiam  d  significare. ¬
  Puto  autem,  quum  Horapollo  diserte  commemoret  proboscidem,  quo  loco  elephantum  3
adscribit,    potissimum  proboscide,  quae  in  scriptis  hieroglyphis  passim  cernitur,  C  aliis  elephan
tis  partibus  exprimi.
Equus,  innog,  200,  2To,  Eg00,  O  et  4  significat.  Habebantur  enim  equi,  vt  Lucianus  (Syr.
Dea  p.  907.)  refert,  Heliopoli,  quae  est  O  prouincia.  Porro  tradit  Plutarchus  (Is.  p.  379.),  equum
apud  Persas,  quorum  mythologia  non  differt  ab  Aegyptiaca,  C  esse  consecratum.  Constat  etiam
Solem  vehi  ab  equis.  Adde  locum  Plutarchi  (Is.  358.),  quo  docet,  Horum  (C)  equis  vti,  non
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer