— 143 —
Graecorum permultae, quas iam non opus explicare ad confirmandum id, quod diximus, arietem
et 24 et « significare. Huc facit, quod teste Aeliano (XII. 40.), ouis Iunoni (’) sacra in insula
Samo fuit culta. Puto Samum dictum esse a Som, x(M, Aegyptiorum Hercule. Maxima enin
Samiorum dea Iuno erat. Offendit sane haec ambiguitas. At tenendum, facillime eiusmodi difficultates -
tolli potuisse. Scilicet quum Iupiter criocephalus (v. Amun p. 97.) et caeruleo, et rutile
colore pingeretur; aries caeruleus ad , rutilus ad 2 spectare videtur. His enim planetis conveniunt -
illi colores. Annotare liceat hoc loco, quid significet id, quod veteres dixerunt, agnum
in Aegypto regnante Boccharo locutum esse. Scilicet agnus ille symbolum Iouis, cuius oracula
in vulgus nota sunt, significat Iouem Ammonem primum vaticinantem. Idem valet de equo loquente -
apud Homerum atque de tauro aliquando vaticinante. Quare magnopere falli se passi
sunt, qui eiusmodi fabulas pro miraculis vendiderunt.
Asinus, ôvog, rò, io, h significat. Asinus Typhoni carissimus dicitur (Plut. Is. 362. Aelian.
X. 28.), eiusque colorem Typhon prae se ferebat (ib. 363.). Astrologi asinum h adscribunt
(I. §. 47. p. 60.). Coptitae, quippe O prouinciam habitantes, praecipitabant quotannis asinum,
inimicum nimirum Solis. Typhon asino vectus dicitur ex praelio contra Osiridem rediisse (Plut.
Is. 363.). Teste Horapolline (p. 87.) mula significat sterilitatem, t propriam (I. §. 47. p. 59. n. 5.
Non opus est pluribus.
Camelus, Kaunlog, xAMOYA, O symbolum. Camelus enim maximo in honore erat apud
Persas, atque sacerdotes habebant vestimenta pilis camelinis contexta. Credebant adeo, summum
deum (C) mutatum fuisse in Camelum (Brissonius de reg. Per. princ. p. 176. 497. 700.). Sacerdotes -
vero non solum apud Persas, sed Aegyptios quoque ( erant consecrati (Ptolem. Quad. L. I.
p. 50. Bas.). Horapollo camelo adscribit (II. 100.) segnitiem, quae conuenit (, quum ), § et
comparatur, atque inflexionem gressus, quo alludit ad C in hemisphaerium inferius flectentem.
Hic enim solus, inquit, ex omnibus animalibus crus inter eundem inflectit. Ceterum Camelus
aut h aliquid habuisse videtur, quoniam prohibitum erat, eius carne vesci (Levit. XI. 4.).
Canis, Kvov, oyecp, & significat. Nam § planetae adscripti sunt alatores canum omnis
generis (I. §. 52. p. 65.). Porro Plutarchus (Is. 355.) testatur, canem Anubidi ($) sacrum esse.
Adde Horapollinem (I. 39.), quo loco dicit, canem significare scribam vatem, vespilionem, quae
quidem personae § sacrae sunt (p. 65.). Ex Apuleio vero (II. p. 384.) sequitur, canem album
§ praecedentem Q sidus, nigrum O sequentem significare. Ceterum canis colebatur Cynopoli -
(Stephan. B. s. h. v. Apul. L. XI. p. 38.) vt Anubidis ($) symbolum, vnde et Anubis latrator -
vocatur, quae vrbs respondet decuriae § in . Adde, quod in Zodiaco etiam Indico
planeta § cani insidens fingitur atque % dominus stationis ) secundae cane exprimitur (Trans
actions of the R. Asiat. Soc. Vol. III. P. I. Tab. I. Kreuz. Symb. Tab. XXXI.). Vide s. p. 138.
Caper, roayog, ais, BAEMTI, MANTOXI, BApIT (uuagog) § et Q symbolum. Ex loco
Herodoti (II. c. 46.) clarum est, id quod significet caper, idem significare capram atque alia huius
generis animalia, quibus gazellae adnumerandae videntur. Mendesii, inquit, venerantur omnia
animalia caprini generis, sed capros tamen mares plus quam feminas. Est autem caper Pani
sacer, qui quidem, vt vidimus (p. 110.), nunc %, nunc % significat. Ampelius (Lib. Memor. c. 11.)
tradit, Pana, quum dii fugerent Typhonem, in caprae figuram se conuertisse. Nonnus (Collect.