142 —
§. 10.
Animalium quadrupedum significatus.
Quum in superioribus dictum sit de symbolis numinum astronomicorum phoneticis, nimirum
de variis Deorum Dearumque nominibus nunc ad planetas, nunc ad Zodiacum spectantibus, nec
non de simulacris, quibus numina Aegyptiaca effingantur; superest videre de viuis Deorum imaginibus, ¬
nempe de animalibus, vegetabilibus aliisque rebus, quibus tum planetae, cum variae Zodiaci ¬
partes exprimerentur. Qua quidem in disquisitione tribus potissimum auxiliis adiuuabimur.
Primo enim veteres ipsi indicant, quibus planetis certa animalia, vegetabilia aliaeque res sint
consecrata, aut quibus saltem diis. A diis vero, quorum relatio ad planetas cognita fuit, ad planetas ¬
concludere licet. Deinde, quum omnes ac singulae res naturales a planetis profectae crederentur, ¬
quippe iis, quorum similis esset ratio; saepenumero ex indole et natura animalium et
vegetabilium intelligi poterit, quosnam ad planetas illa spectent. Denique, quum res Aegyptiorum
sacrae symbola planetarum et nunuara feov (Porph. Abstin. IV. p. 372.) valerent atque iis in
locis haberentur, quae certis Zodiaci partibus responderent; saepenumero ex patria rerum sacrarum ¬
intelligitur, quibusnam planetis conueniant singula. Ceterum praemonere licet, in animalibus ¬
sacris definiendis discernendum esse inter masculina et feminina. Sic catus aliud significat,
quam felis.
I. Quadrupeda lactantia.
Aper, ovayoog, xanoog, pip, y symbolum. Aper enim genere non differt a sue, quem diserte
veteres, vt infra videbimus, 5 adscribunt. Praeterea aper ad animalia noxia pertinet, quippe b
propria. Adde locum clarissimum Macrobii (Sat. I. c. 21.). Adonin, inquit, Solem esse non dubitatur. ¬
Ab apro autem (5 Typhone) tradunt interemtum Adonin ((), hyemis (% et m, b domiciliorum) ¬
imaginem in hoc animali fingentes. Hinc in Zodiaco-Persico-Romano (Seel’s Mythras -
Geheimnisse Tab. XIX.) 5 dominus Z apro exprimitur. Ceterum Adonis ipse deus Aegyptius, -
siue natus in Aegypto dicitur (Isacius Tzet.). Tradit quidem Firmicus (Prof.Rel. p. 21.s.)
esse Martem, qui formam apri subierit; at confundit haud dubie Martem Typhonium (p. 123.)
cum Saturno ipso. Denique Typhon, aprum persecutus, corpus Osiridis inuenit (Plut. Is. 354.).
Constat autem, animalia eorum deorum esse simulacra, cum quibus commercium habent.
Apis, taurus Memphiticus, symbolum D, de quo vide infra s. v. Taurus.
Aries, Koiog, KpIOC (2OAKi?) 2 symbolum, nec non 3. Neminem fugit, arietem leui Ammoni ¬
(24) sacrum fuisse: Iouem arietis caput sibi imposuisse, ne cerneretur ab Hercule (C);
arietem Thebis (in 24. domicilio) cultum fuisse, eiusque generis alia; e quibus elucet, arietem ad
Iouem, siue 24 planetam spectare. Hinc et astrologi texturam lanae 2 planetae adscribunt
(I. §. 48. p. 60. no. 3.). Ceterum negari nequit, arietem etiam symbolum esse. Quemadmodum
enim ouis culta fuit Thebis, ita quoque Sai et Athenis, vt Mineruae siue Neith symbolum, habebatur ¬
(Strabo XVII. p. 559. Clemens A. Strom. p. 25.). Sais vero est domus atque Neith
femininum significat, vt vidimus (p. 136.). Hinc Aries (y) domum valet. Hinc et Indorum 3
arieti insidens fingebatur, vt % passeri (Kreuzer Symb. Tab. XXXI.). Huc spectant fabulae