Volltext : Systema Astronomiae Aegyptiacae quadripartitum (H. 2/5)

140
Etenim  m  domus    est  feminini.  Tradit  Aelianus  (X.  c.  31.),  Thermuthin  serpentem  summa
religione  coli  eaque  Isidis  simulacra,  tamquam  regis  quodam  diademate  coronari.  Habes  itaque
Isidem  D  proprietates  «  assumentem,  quod,  vti  vidimus,  accidit,  quum  in  3  domiciliis  versetur.
Adde  loca  Ouidii  (Amor.  II.  e.  XIII.  Met.  IX.  v.  687.),  quibus  de  Iside  canit:  Per  tua  sistra  precor ¬
  —  sic  tua  sacra  pius  semper  Osiris  amet  pigraque  labantur  circa  donaria  serpens:  Inerant
(Isidis)  lunaria  fronti  cornua  —  et  regale  decus  —  plenaque  somniferi  serpens  peregrina  veneni.
At  ne  putes,  hanc  serpentem  in  capite  Isidis  merum  esse  huius  deae  ornamentum.  Horapollo
(I.  1.)  docet,  serpentes,  quae  plerumque  deorum  capitibus  imponantur,  eas  esse  ab  illa,  Thermuthi
appellata,  diuersas,  quippe  innoxias  et  immortales.  Ceterum,  inquit,  Vbaeus  (s.  Vraeus),  cum  tria
serpentum  genera,  solum  hoc  ex  omnibus  immortale  est,  caetera  mortalia.  Vnde  merito  deorum
capilibus  inseritur.  Denique  Aelianus  (X.  c.  31.)  diserte  testatur,  dici  Isidem,  aspidem  eam
(Thermuthin)  sceleratissimis  hominibus  immitlere,  vt  iustitiae  perspicacissimae  symbolum.  Ergo
D  noua  in    possessionibus  appellatur  Thermuthis.  De  huius  deae  imaginibus  id  saltem  ex
locis  allatis  clarum  est,  eas  fuisse  figura  feminae,  aspide  seu  Thermuthis  specie  in  capite  ornatae.
Thueris,  Covyoig,  ad  h  referri  debet.  Plutarchus  (Is.  358.)  solus  hanc  deam  commemorat,
dicens:  Narrant,  subinde  pluribus  ad  Horum  transeuntibus,  pellicem  quoque  Typhonis,  nomine
Thueris,  ad  eum  se  contulisse,  et  anguem,  qui  eam  prosequeretur,  ab  Horo  dissectum  interemtumque -
  fuisse;  ideoque  adhuc  funiculum  in  medio  proiici  et  conscindi.  Quemadmodum  vero
Nephthys  (siue  Z)  vxor  h,  ita  et  Thueris  (siue  w)  pellex  eiusdem  dici  poterat.  Porro  quod
dii  Typhonis  partes  reliquisse  et  ad  Horum  transiisse  dicuntur,  id  spectat  ad  signa  Zodiaci  proxima
post  solstitium  hibernum.  Pugna  enim  Hori  cum  Typhone  significat  Solem  ex  hiberno  solstitio
(Z  0°)  prodeuntem  atque  contra  frigus  (Z  et  2x)  pugnantem.  Quum  Typhon  superaretur,  non
mirum  est,  dominam  ux  a  Typhone  defecisse  ad  Horum,  i.  e.  eam  (  verni  vires  auxisse.  Huc  facit
nomen  Covnoic  i.  e.  onoypu,  ventus  meridionalis.  Vtique  ooypuc  Austrum  significat.  Regio
vero  Aegypti  maxime  australis  est  prouincia  5,  signo  :  respondens.  Quum  res  naturales  eorum
assumant  deorum  nomina,  quibus  illae  subiectae  sint;  hinc  et  Thueris  primum  quidem  t  planetam, ¬
  hinc  dominum  in  x,  hinc  ventum  a  ux  terrestri  prouenientem  significare  potuit.
Tithrambo,  TiSoaußw,  h  significat,  nec  non  »  in  t  dominiis.  Primum  enim  Tithrambo
non  differt  ab  Hecate,  et  Brimo,  et  Proserpina.  Epiphanius  (adu.  Haer.  III.  p.  1093.)  tradit,  Aegyptiorum -
  alios  quidem  Tithramboni,  quam  Hecaten  interpretantur,  alios  Nephthy,  alios  Thermuthi -
  iniliari.  Ad  Lycophronis  (Cass.  v.  1176.)  verba  Boiuo  votuoopog  haec  Tzetzes  addit:  Brimo
eadem  est,  quae  et  Hecate  dicitur.  Etiam  nomine  eodem  Proserpinam  compellant.  Videtur
vero  haec  et  Hecate  vna  eademque  esse.  Iam  vero  de  his  numinibus  mala  quaeque  et  perniciosa
praedicantur,  quae  non  nisi  malorum  principi  h  conuenire  possunt.  Apuleius  (Met.  XI.):  Siue
tu  Ceres  —  seu  nocturnis  vlulatibus  horrenda  Proserpina.  Virgilius  (Aen.  IV.  609.):  Nocturnisque -
  Hecate  triuiis  vlulatu  per  vrbes  et  dirae  vltrices.  Seruius  (ad  h.  1.):  Hecaten  autem
invocat  causa  vltionis.  Vnde  et  Furias  vocat.  Vltio  quidem  t  est  propria,  vnde  et  Neueoig
vulgo  vocabatur  (I.  §.  4.  p.  12.).  Porro  Tithrambo  constat  vocabulis  +-OpE-MBo.  Significat
autem  MBo,  vel,  addito  N  prosthetico,  MBON  iram,  vllionem,  vnde  Tithrambo  est,  quae  agit
iram,  siue  Neusoig,  ergo  5  planeta.  Deinde  MBo  est  nomen  vrbis  Ombos,  quae,  capitalis  pro¬
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer