Volltext : Systema Astronomiae Aegyptiacae quadripartitum (H. 2/5)

139
in  decuria  ę,  Sothis  appellata,  orientem,  eamque  nouum  annum  incipientem.  Constat  enim  ex
Horapolline  (I.  3.),  Isidem  significare  annum.  Annum,  inquit,  demonstrare  volentes,  Isin,  h.  e.
Feminam  pingunt,  quo  etiam  signo  Deam  pingunt.  Est  autem  apud  eos  Isis  sidus,  quod  Aeyptio -
  quidem  nomine  Sothis,  Graeco  vero  Astrocyon  dicitur.  Anni  quidem  Aegyptiaci  initium
erat,  oriente  canicula  (Theophil.  ap.  Gaulmin.  vita  Mosis  I.  10.).  Quod  non  solum  valuisse  videtur
de  anno  Aegyptiorum  astronomico,  verum  etiam  de  magno,  seu  de  periodo  Sothica,  quin  imo  de
maximo  anno,  inde  a  creatione  mundi  vsque  ad  eius  interitum  (nonaraoraoi»)  durante.  Hinc
Porphyrius  (Antr.  Nymph.  p.  264.  Cant.),  Aegypliis,  inquit,  initium  anni  non  aquarius  est,  vt  Romanis, -
  sed  cancer.  Prope  cancrum  vero  est  Sothis;  et  prima  mensis  dies  ipsis  est  Sotheos  ortus,
qui  generalionis  mundi  ducil  initium.  Aeneas  Gazaeus  (Bibl.  M.  Patr.  Par.  XII.  p.  647.):  Prophetae -
  Aegyptiorum,  initium  rerum  omnium  indicaturi,  cancro  mundi  conditi  tempus  adscribunt.
Macrobius  (Somn.  Scip.  c.  XXI.):  Aiunt  Aegyptii,  in  hac  genilura  mundi  —  horam  fuisse  mundi
nascentis,  cancro  gestante  Lunam.  Hunc  vero  »  locum  in  Co,  nascente  mundo,  accuratissime
describunt  astrologi  (Firmicus  L.  III.  cap.1.  p.  46.).  Scilicet,  Anubide  teste,  tum  temporis  )  in
gradu  15  S  versabatur.  Quum  igitur  recolligimus,  Sothin  vocari  Isidem,  et  annum  exprimi
Isidis  figura,  et  annum  nouum  incipere  D  in  S  versante;  haud  improbabile,  Sothin  etiam  )  in
S,  vel  in  decuria  Q  in  S  versantem  significare.  Huc  facit  nomen  Sothi  (2o94),  quod  Plutarchus -
  (Is.  375.)  significare  dicit  grauiditatem  et  vtero  gestare  (zvnoi  ý  ro  xvur).  Reapse  61-o,
6i-o  est  capere,  vel  gestare  vtero.  Sic  et  statio  lunae,  a  stella  quadam  canicula  in  m  dicta,
appellatur  61-0  i.  e.  Sothis  vel  Canicula  (I.  §.  16.  p.  22.  n.  19.).  Inter  planetas  vero  )  omnium
rerum  generatio  adscribitur.  De  imagine  Sotheos  ex  Horapolline  (1.  c.)  id  saltem  constat,  eam
habitu  femineo  expressam  fuisse.
Thermuthis,  Oeouovsig,  significat  femininum,  nec  non  )  in  3  domiciliis.  Scilicet  Thermuthis ¬
  dicitur  et  serpens  mortifera,  et  Dea  terribilis.  Epiphanius  (adu.  Haeres.  III.  1093.),  Aegyptiorum, ¬
  inquit,  alii  quidem  Tithramboni,  quam  Hecaten  interpretantur,  alii  vero  Nephthy  et
alii  Thermuthi  initiantur.  Aelianus  (X.  c.  31.):  Aspidis  genus  vnum  Thermuthin  Aegyptii  nominant. -
  Hanc  sacram  esse  aiunt  et  summa  religione  colunt.  Idem  (VI.  c.  38.)  hanc  serpentem
dicit  inuicto  veneno  esse,  quoniam  amplius  quatuor  horis,  quos  momorderit,  viuere  non  possint.
Consentit  Ouidius  (Amor.  El.  XIII.),  quum  de  ea  haec  canit;  plenaque  somniferi  serpens  peregrina ¬
  veneni.  Quum  vero  ex  his  locis  clarum  sit,  Thermuthin  esse  Deam  mortiferam,  vt  Tithrambonen, -
  Hecaten,  Nephthyn;  sequitur  eam  non  nisi  aut  ad  h  aut  ad  $  referri  debere.  Nam
solius  h  et    sunt  numina  noxia  vel  mortifera  (I.  §.  46.  I.  p.  56.).  Huc  facit  nomen  Thermuthis,
0-Ep-MooyT,  quae  affert  mortem.  At  mors  repentina  soli    adscribitur  (I.  §.  49.  p.  62.).
Porro  soli  3  serpentes  mortiferae  sacrae  sunt  (I.  §.  49.  p.  62.  No.  5.).  Deinde  est  Nili  alueus
nunc  thermuthiacus,  nunc  pharmuthiacus  (.Ep-mooyT,  qui  affert  mortem)  dictus,  qui  haud
procul  a  Sai  prouinciam    percurrit.  Denique  mensis  Aegyptiorum  octauus  audit  o-ap-Moyer
(Q-Ep-MWOYT  mortifer),  qui  quidem  respondet  Y,  alteri    domicilio.  Pluribus  non  opus  est
ad  intelligendum,  Thermuthin  spectare  ad  d.  Quamuis  vero  ex  his  clarum  sit,  Thermuthin  significare ¬
  primum  quidem    planetam  femininum,  hinc  3  domicilia,  nempe  Y  et  M;  negari  tamen
nequit,  Thermuthin  etiam  »,  nimirum  nouam,  in  3  signis,  maxime  in  M,  versantem,  valere.
S  2
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer