Volltext : Systema Astronomiae Aegyptiacae quadripartitum (H. 2/5)

—  133
denique  imagines  huius  deae  attinet,  puto  Latonam  esse  eam,  quae  in  monumentis  Aegyptiacis
saepenumero  reperitur  infantem  Horum  lactans.  Huc  spectant  symbola  a  mure  araneo  petita.
Esenephys,  Hoeveovg,  §  femininum  significare  videtur.  Reperitur  hoc  nomen  in  papyro  Graeca
Lugduni  Batauorum  asseruata,  a  Reuuensio  (Lettre  à  M.  Letronne.  1830.  p.  156.)  descripta.  Quo
loco  septem  planetae  septem  versibus  enumerantur  C$  )  2?  §  h,  et  Esenephys  dicitur  y  xalovuevy -
  ?ac.  Veri  autem  praeerat  §  atque  tum  apud  Graecos,  tum  apud  Aegyptios  habetur  %  femininus -
  (Tab.  II.  m),  collata  Hebe.  Ceterum  'Hovov  constat  uce  Isis  et  noyp  aurum  vel  noyoe
(nedy),  vti  Canopus  (8)  ex  xo-Noypi,  vel  NoyB.
Isis,  Ioig,  nunc  ),  nunc  Q,  nec  non  )  in  Q  dominiis  significat.  Isidem  )  quidem  denotare, ¬
  plane  non  opus  est  pluribus  demonstrare.  In  vulgus  enim  hoc  constat  neque  ab  vllo  mythologo -
  in  dubium  vocatum  est,  neque  vnquam  vocari  poterit.  Sexcentis  enim  in  locis,  iisque
luculentissimis  veteres  disertissimis  verbis  testantur,  )  apud  Aegyptios  vocari  Isidem  (Diodor.  I.  10.).
Videamus  de  Iside  Q.  Primo  quidem  secundum  astrologos  »  et  ?  summa  est  affinitas,  quare
vtrumque  astrum  pari  nomine,  certo  respectu  habito,  vocari  sane  poterat  (I.  §.  54.  p.  68.).  lam
Plinius  (II.8.)  disertis  verbis  testatur  planetam  Q  apud  Aegyptios  dici  etiam  Isidem.  „Infra
Solem,  inquit,  ambit  ingens  sidus,  appellatum  Veneris,  alterno  meatu  vagum,  ipsisque  cognominibus ¬
  aemulum  Solis  et  Lunae.  Praeueniens  quippe  et  ante  matutinum  exoriens,  Luciferi  nomen
accipit,  vt  Sol  alter,  diem  maturans;  contra  ab  occasu  refulgens  nuncupatur  vesper  vt  prorogans -
  lucem  vicemque  Lunae  reddens.  —  Iam  magnitudine  extra  cuncta  alia  sidera  est;  claritatis
quidem  tantae,  vt  vnius  huius  stellae  radiis  vmbrae  reddantur.  Itaque  et  in  magno  nominum
ambitu  est.  Alii  enim  lunonis,  alii  Isidis,  alii  matris  deum  appellauere.  Huius  natura  cuncta
generantur  in  terris.“  Adde  locum  explicantem  Procli  (Ptol.  Quadr.  II.  p.  97.),  quo  de  Syriae
Phoeniciaeque  populis  haec  traduntur.  „Earum,“  inquit,  „incolae  fere  vbique  stellam  Veneris
(1nv  2)  quasi  deorum  matrem  venerantur,  variis  nominibus  inditis.“  Vtique  astrologi  ?  omnem
generationem  adscribunt.  Quemadmodum  porro  Iuno  non  differt  ab  Iside,  ita  Iuno  est  Q  nomen. -
  Hinc  auctor  libri  de  Mundo  ait:  ò  rov  pooooov,  ôv  de  Hoag  npooayooevovoi.  Item  Hyginus -
  (Poet.  ast.  c.  42.);  Quarta  est  stella  Veneris,  Lucifer  nomine,  quam  nonnulli  Iunonis  esse
dixerunt.“  Quum  vero  Isis  Q  significet,  non  mirum,  ita  appellari  etiam  signa  Zodiaci  ?  subiecta.
Diodorus  atque  Plutarchus  (v.  I.  §.  34.  p.  41.)  quinque  numinibus,  quae  cum  septem  prioribus
planetis  12  signis  Zodiaci  praepositi  fuerunt,  adnumerat  Isidem,  quae  quidem  conuenit  Q  dominae ¬
  2.  Manetho  vero  in  catalogo  7  planetarum  seu  Cabirorum  commemorat  Isidem  cum  Osiride. -
  Ergo  Isis  his  in  locis  significat  ?  dominam    et  .  Porro  Isis  apud  Diodorum  (I.p.31.)
de  se  haec  profitetur:  ego  sum,  quae  in  astro  caniculo  orilur  (Syo  dlui  y  àv  ro  doroo  ro  xvvi  éniveMlovoa). ¬
  Canicula  vero  siue  Sothis  pertinet  ad  decuriam  ?  in  II  signo  (I.  §.  17.  p.  23.),  quae
quidem  decuria  ?  ipsa  vocatur  Sothis,  siue  canicula.  Ergo  Isidis  nomen  non  solum  »,  sed  etiam
Q  planetam,  P  dominam  §  et  ,  saltem  ,  nec  non  Q  dominam  decuriarum  significat.  Adde
verba  Plutarchi  certissima  (Is.  359.):  Isidis  stellam  vocari  a  Graecis  canem,  ab  Aegyptiis  Sothin,
quod  est  Q  nomen,  Decani  in  Co.  Huc  faciunt  prouinciae  et  nomi,  quibus  Aegyptii  Isidem  coluerunt, -
  veluti  Iseum  in  )  prouincia  (S);  Naisi,  Na-uci  haud  procul  a  Pusiri  sita,  nomus  )
in  7  ;  Isea  in  Philarum  insula  et  Paremboles  vrbe;  Tentyrae  alisque  in  locis  habita,  quae  re¬
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer