— 132 —
deorum idola exprimerentur; Bubastis statuas felineas fuisse. Reapse Heliopoli fuit statua, felis
speciem prae se ferens (Hierogl. Horapoll. I. 10.).
Buto, Bovro, h atque ) in 5 domiciliis, maxime in % significat. Herodotus (II. 156.) testatur, -
Buto siue Leto, Latonam, e numero septem Cabyrorum siue planetarum esse. Ergo Buto
planeta quidam. Quum planetae domicilia habeant in signis Zodiaci singulis; sequitur Buto etiam
illud signum significare, cui Buto planeta praeest. Iam regio Buti respondet %, cui h praeest;
ergo Buto ad 5 spectat. En alia argumenta. Narrat Herodotus (1. c.), Isidem Horum, cum
peperisset, Butoni (Latonae) tradidisse. Horus vero in lucem dicitur editus ab Iside sub solstitium
hibernum, quod cadit in % 0°. Ergo Buto h significat dominum in Z. Reuera 5 praeses
Z femineus putabatur (Tab. I.). Teste Hesychio (s. h. v.), Buto significat sepulcrum, et recte
quidem Buto deriuatur a Bu sepulcrum, Buoyr sepulcrale. Sepulcralia vero h propria (I. §. 49.
p. 59.). Ex quo colligitur, nomen Latonae esse Butonis translationem, quum eadem esset persona. -
Stephanus (s. h. v.), Bulus, inquit, vrbs Aegyptiuce vocalur Buto, vnde etiam Lalona
(Ayro) ab Aegyptiis vocatur Buto (Bovro). Latona vero, vt in vulgus constat, dicitur ab
obliviscendo, Andav (Euseb. P. E. III. 11.), et abscondendo (p5), quae notiones sunt eaedem in
Buto (BuoyT). Et quidem Orcus, Lethe, absconsio, tenebrae conueniunt t omnino. Tradunt
etiam, Butoni sacrum fuisse murem araneum (Plutarch. Sym. IV. Q. V. p. 670.). Murem araneum
(uvyahy»), inquit, diuinos honores reperisse apud Aegyplios, aiunt, eo, quod caecus sit. Nam
tenebras luce priores censent. Sic idem (Fest. Daedal. Euseb. P. E. III. 1.); Latona, inquit, est
ox. Tenebrae vero h adscribuntur (I. §. 47. p. 59. et supra Athor). Murem araneum Buti cultum -
eiusque morsum letalem fuisse, testatur Herodotus (II. 67.). Iam vero animalia noxia erant
sacra (I. §. 47. p. 59.), atque Butus pro 5 prouincia habebatur. Praeterea diserte Antonius Liberalis -
(Fab. XXVIII.) testatur, Butonem (Latonam), vt effugeret Typhonem, se in murem araneum ¬
conuertisse. Denique Buto iis in nomis colebatur, quae h decuriis respondent. Huc spec
tant Letopolis in prouincia (9) Memphitica (Stephan s. Ayrove v. Joseph. Ant. II. 15. §. 1.),
Latopolis in prouincia Memnonia ()), teste Strabone (XVII. p. 817.), quum latus piscis ad Latonam ¬
spectat; quibus in prouinciis h sunt decuriae. Ipse Decanus t in ) vocatur Biu, Abiu
(I. §. 17. p. 23.), quae multum similitudinis habent cum Bu, Buoy, sepulcrum, vnde Bulonis nomen. -
Quamuis vero certum sit, Buto proprie ad h planetam, hinc ad h domum % aliasque
Zodiaci partes spectare; negari tamen nequit, Butonis nomine etiam ) exprimi, quippe nouam in
Z versantem. Quod primum, licet subobscure, tradit Plutarchus (Is. p. 366.). Murem, inquit, araneum ¬
aiunt nasci in nouilunio e muribus quinta generatione (al. ex mure et mustela), alque
iecur eius minui, quando Lunae lumen deficit. Habes itaque Butonem cum Luna affinem. Porro
nutrix Hori alias ipsa Isis (») vocatur, vt apud Plutarchum (1. c.). Rursus, inquit, vbi Osirin
Isis recepit et Horum nutrit ac educat, crescentem ac roborantem et nebulis et nubibus, superalus -
quidem, non lamen interfectus est Typhon. Denique ipsi Isidi adscribitur adauctio Nili,
nimirum tempore nouilunii post solstitium hibernum, vti constat (Lucian T. I. p. 124. Sal., Seruius
ad Virg. Aen. VII. 696. Lutat. Sch. ad Stat. Theb. I. 265. praecipue Pausan. Phoc. p. 881.). Quae
fabula non differt ab ea, qua Isis Horum, iuuenem Osiridem seu Nilum, nutriuisse dicitur. Ex
quo clarum est, etiam D in 5 dominiis, certe in % versantem, dici Buto vel Latonam. Quod