- 130 Athor -
referendam esse ad 1; negari tamen nequit, idem nomen etiam 3 significare. Neque hoc
mirum, quum et 3 simillimae indolis putarentur (I. §. 54. p. 68.). Vidimus (p. 40.), mensein
Aegyptiorum tertium dici 249vo Graece, a0op Coptice, qui quidem respondet M1, planetae 3
domicilio. Apud Romanos vero item tertius mensis, Martius dictus, $ sacer est et m respondet.
Porro 2 planeta ctiam apud Persas et Chaldaeos adar dicitur (I. §. 4. p. 11. n. 39.). Quare negari ¬
vix poterit, Athor etiam 3, primum quidem planetam, hinc dominum signorum Y et m,
aut certe M significare. En testimonia veterum. Etymologicum M.: Athyr mensis. Aegyptii
Venerem vocant Athor et ab ea tertium anni sui mensem denominarunt. Hesychius: Athyr. Ila
Aegypliis dicitur et mensis quispiam et bos. Orion: Aegyptii vocant Alhor (49wg), et ab ea
tertium anni sui mensem denominarunt. Plutarchus (Is. 366.): Mense Athyr periisse Osiridem
dicunt, quando Nilus recedit et solum nudatur. Nilus vero recedit, quum C in M versatur.
Itaque Athor 3 respondet. Reapse femininus signo M praeest (Tab. I.). Huc accedit quod
Athor etiam decuriis c'respondet. Sic decanus d' in ) vocatur Pli-biu, i. e. Phtha () biu, atque ¬
Atem-bui, quod haud dubie scribendum Ater-bui, vel Ater-biu. Tradit Strabo (XVII.
p. 552.), Momemphi Venerem coli et ali vaccam sacram. Momemphis vero, quum ad vltimam
Aegypti prouinciam pertineat, respondere videtur decuriae d in %. Adde, quod Mineruae ()
aether, àno, sacer erat (Diodor. I. 12.), quare yavxonig dicitur. Aperte vero aldyo et 9vo ex
eadem radice prouenerunt. Quod denique imagines Athor attinet, ex eo, quod in locis ei sacris
vaccae alebantur, apparet, eius simulacra figura bouina fuisse. Huc spectat, quod Ouidius canit
(Met. V. 329.), Saturniam mutatam esse in niueam vaccam. Saltem Isis ), quippe quum Athor
significaret, cornibus bouinis pingebatur, teste Aeliano, vt supra vidimus.
Athyri, 29voi, Isidis cognomen, quippe Q, aut ) in Q dominiis positae. Plutarchus (Is. 374.)
9voi interpretatur olxov dpov xoquiov, conuenienter quidem cum vocabulis Copticis 1-00-op
i. e. domus mundana Hori, vel a00 (mundus, cum A prosthetico, vt in 99ag), op Horus, u vel
ni domus. Addit vero idem: ý de ’loig èoriv ôre xai Movo, xai naliv A9voi cet.; ex quo sequitur, ¬
illo vocabulo Isin ab alia Iside, siue ) in certo signo versantem ab alia ), distingui.
Probabilius hoc quidem. Commemoratur enim domus Hori; quare, quum Horus vsitatius dicatur
de Q, puto, Isin-Athyrin significare ) in Q domo, praesertim verno, i. e. in & signo, versantem.
Bubasis, Bovßaoig, ) cognomen. Tradit Etymologicum M. (v. h. voc.), hoc nomine dici et
vicum quendam, et deam, scilicet Ionem. Io vero haud dubie non differt a 102 luna. Bubasis
nomen quidem constare videtur ex n02-BAci i. e. Luna vacca. Quum Io mater Epaphi, siue
Apidis ) sacri, dicatur atque in Aegypto Isidis nomine culta lo fuerit (Ouid. Met. I. 588.; Apollodor. ¬
II. 1. §. 3.); probabile videtur, Bubasin ) ipsam significare. Certe mater Apidis Memphi
habita significat periodum Apicam absolutam, nouus Apis nouum 25 annorum spatium incipiens.
Ceterum Isis Tavoouoppog fingebatur.
Bubastis, Bovßaorig, Q planetam, hinc ) in Q dominiis, maxime in —, versantem significare
videtur. Bubastis enim inter maximas Aegyptiorum deas numerabatur, quare Ouidius eam vocat
sanctam (Met. IX. v. 687.); et maximum ei sane festum agebant Aegyptii (Her. II. 60.). Ergo
Bubastis aut planetis, aut 12 diis maioribus adnumeranda est, vel potius vtrique ordini. Iam
vero locus Ouidii (Met. IX. 687.) demonstrat, Bubastin ? planetam significare. In versibus enim