Volltext : Systema Astronomiae Aegyptiacae quadripartitum (H. 2/5)

127
amictum,  regem  ignis,  quod  valere  non  potest  nisi  de  O  aestiuo.  Hinc  Macrobius  (Sat.  I.  c.20.),
Hercules,  inquit,  ea  est  Solis  potestas,  quae  humano  generi  virtutem  ac  simililudinem  praestat
deorum.  Virtus  vero  est  c  propria,  qui  potentissimis  Zodiaci  partibus  praefuit,  maxime  Y.  Huc
accedit,  quod  Hercules  tempus  et  temporis  initium  vocatur  (V.  Jablonsk.  Panth.  I.  p.  190.  194.).
Temporis  vero  et  Zodiaci  initium  est  y,  quare  profecto  Hercules  strictissime  O  in  Y  significare
videtur.  Vtique  Thebis,  quae  y  respondent,  maximum  Herculis  celebrabatur  festum.  Quod
denique  imagines  Herculis  siue  Zomi  attinet,  philosophia  Orphica,  Aegyptiacae  filia,  docebat,  ex
Chao  ortum  esse  animal  draconem,  cui  adnatum  erat  caput  leonis,  corpus  vero  medium  continebat -
  faciem  Dei,  quem  Herculem  et  tempus  vocant  (Athenag.  pr.  Christ.  p.  18.).  En  C  cum
symbolo  suo  leone  atque  c’  dracone,  quo  O  in  Y,  d  domo,  Zodiaci  capite,  innui  videtur.  Porro
quum  Leugovxgarng  significet  Herculem-Horum  pede  claudicantem,  vel  pedibus  ruptum;  maximopere -
  probabile  est,  Herculem,  tum  C,  tum  3,  pedum  habitu  distinctum  fuisse  ab  aliis  diis.
Certe  Vulcanus,  vtrique  numini  affinis,  claudicans  fingebatur.  Huc  spectat  fabula  de  Hercule  in
Libya  vincto.  Narrat  Plutarchus  (Is.  376.),  louem  pedibus  inter  se  adunitis  (oxclov  ovunigvzovwv), -
  cum  ire  non  posset,  in  solitudine  vixisse;  Isidem  autem,  dissectis  et  diductis  iis  membris,
Ioui  gressum  expedivisse.  Iupiter  quidem  non  differt  ab  Hercule  hoc  loco.  Eandem  enim  fabulam -
  Seruius  (Virg.  Aen.  IV.  196.)  his  verbis  incipit.  Liber,  vel,  vt  alii  dicunt,  Hercules  per
deserta  Lybiae  exercilum  duxit,  cet.  Itaque,  quum  O  eorum  signorum  insignia  assumat,  in
quorum  finibus  versetur:  sequitur,  tum  d,  siue  planetam,  siue  dominum  signi  Zodiaci;  tum  C  in
dominiis  versantem,  pedibus  adunitis  expressos  fuisse.  Nam  fabula  illa  spectat  ad  aliam,  qua
docetur,  Solis  cursum  esse  maxime  lentum  circa  solstitium  hibernum,  maxime  vero  velocem  in
aequinoctio  (Plutarch.  Procreat.  an.  p.  1028.).  Adde  Scholiasten  Hesiodi  (p.  158.  Ven.).  Circulum,
inquit,  Aequinoctialem  (Y  8  II),  quem  sol  celeri  motu  percurrit.  Cadit  ergo  solutio  C,  pedibus -
  vincti,  in  signum  Y,  seu  «  domicilium.  Ceterum  ex  Horapolline  (II.  12.)  patet,  Somum
Herculem  fingi  armatum.  Kadonliouevog,  inquit,  xat  vogvov  ôylov  onuavei.  Turbae  vero
adscribuntur  (I.  §.  49.  pag.  61.).
§.  9.
Nomina  mythologico  -astronomica  feminina.
Quum  masculina  Aegyptiorum  numina  maxime  ad  O  spectent,  vt  veterum  scriptorum  auxilio
in  superioribus  demonstratum;  sane  coniicere  licet,  Aegyptiorum  Deas  plerasque  potius  )  attinere.
Vidimus  enim  ex  Chaeremone,  omnes  Aegyptiorum  Deos  aut  ad  C,  aut  ad  )  referri,  quae  astra
aliis  Zodiaci  in  partibus  alia  nomina  et  cognomina,  ac  insignia  assumant.  Qua  in  re  distinguendum ¬
  erit  inter  nouilunia  et  plenilunia,  licet  nouilunia  in  rerum  natura  sint  potiora,  ac  principalia
habenda.  Ceterum  huc  spectat,  quod  astrologi  Zodiacum  diuiserunt  inter  numina  partim  masculina, ¬
  partim  feminina.  Sex  enim  signorum  domini  habentur  masculini,  totidem  feminini,  cuius
rei  ratio  latet  partim  in  rerum  natura,  quae  tota  rebus  sexu  diuersis  constare  videtur,  partim  in
repetitione  planetarum  singulis  signis  praepositorum.  Quum  enim  Zodiaci  Dodecatemoria  diuidenda
essent  inter  septem  planetas;  C)  et  )  vnum,  §  Q  c4  h  bina  signa  sortiti  sunt.  Quare  hi
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer