Full text : Systema Astronomiae Aegyptiacae quadripartitum (H. 2/5)

124
tore?  Quamquam  haec  quidem  fabula  non  semper  eodem  modo  narratur,  eius  tamen  summa  sibi
constat.  Narratur  nimirum  Osiris  expeditionem  fecisse  cum  comitibus  suis,  donec  certo  quodam
loco  interficeretur  a  Typhone  fratre.  Postea,  vt  aiunt,  Osiris  in  vitam  reuocatus  est  et  Hori
nomine  denuo  regnauit.  Nemo  nescit,  Osiridem  esse  C;  eius  comites  §  Q,  nec  non  );  Typhonem -
  fratrem  semicirculum  hibernum  siue  infernum,  strictius  Tetrantem  vel  Quadrantem  hibernum,
strictissime  solstitium  hibernum.  Quae  omnia  disertis  veterum  testimoniis  confirmantur.  Narrat  Herodotus ¬
  (II.121.),  Memphi  in  templo  Vulcani  duas  fuisse  statuas,  alleram,  ad  Aquilonem  spectantem
ac  aestatis  nomine  insignilam,  ab  Aegyptiis  adoratam  mullisque  beneuolentiae  ac  reuerentiae  testiFicationibus -
  condecoratam  fuisse  ;  alteram  vero,  quae  Austrum  respexit,  hyemsque  nuncupabatur,
contraria  plane  experiri  debuisse.  En  duo  hemisphaeria,  superum  atque  inferum,  cui  h  praeerat.
Huc  spectat,  quod  Aegyptii  occasum  O  crocodilo  significarunt  (Horap.  1.  69.).  Crocodilus  enim  h
sacer,  atque  hemisphaerium  nocturnum  respondet  hemisphaerio  infero,  veluti  constanter  nocturno.
Porro  tradit  Oraculum  Apollinis,  Solem  hieme  dici  Orcum  (didy»),  qui,  vt  vidimus,  h  adscribitur.
Habemus  ergo  5  dominum  hiemis  sensu  strictiori.  Deinde  Osiris  interemptus  dicitur  a  Typhone  sub
solstitium  hibernum,  quo  iuuenem  Osiridem,  Horum,  seu  nouum  O,  Isis  genuit  (Plut.  Is.  p.  377.).
Ergo  Typhon  strictissime  vocatur  solstitium  hibernum  ipsum.  Praeterea  Typhonis  nomine  insigniuntur -
  signa  5,  praecipue  %.  Constat  in  Labyrintho  fuisse  Nemeseum.  Labyrinthus  vero  imago
Zodiaci  fuit,  atque  Nemesis  nomen  h  planetae,  vt  vidimus  (p.  12.).  Ergo  signum,  vel  signa  t
Zodiacalia  nomen  h  gerebant.  Hinc  templa  commemorantur  Typhonia,  quae  Nemeseis  illis  respondent. ¬
  Hinc  et  inter  quinque  nouos  deos  serius  natos,  qui  cum  7  prioribus  12  signa  Zodiaci
exprimunt,  veteres  Typhonem  memorant,  ex  quo  clarum  est,  cum  hinc  duo  Typhones  enumerentur, ¬
  duo  signa  nomen  habuisse  Typhonis.  Quod  primum  valet  de  2x.  Nam  Typhoni  crocodilus
sacer  erat,  qui  colebatur  in  vrbe  Ombos.  Dicitur  Typhon  crocodili  formam  subiisse,  vt  fugeret
vindictam  Hori,  sub  solstitium  hibernum  nati.  Plutarchus  (Is.  371.),  Typhon,  inquit,  vt  effugeret
iram  Hori,  formam  crocodili  adsciuit.  Cogitandum  itaque  de  signo  post  solstitium  hibernum  secundo. -
  Iam  Ombos  respondet  signo  ,  quare  Typhon  domum  5  secundam  significat.  Porro
mensis  Aegyptiorum  Tybi,  Tyß,  ropi,  iisdem  vocabulis  constat  atque  Typho,  Tvpo,  scilicet  ex
pugnare  et  OYBE  contra,  quae  hostem  significant.  Reapse  h  omni  boni  hostis  atque  aduersarius ¬
  habebatur.  Mensis  vero  Tybi  signo  %  respondet  (I.  §.  32.  p.  40.).  Et  hanc  ob  causam  Osiridis -
  sepulcrum  (Tapusiris)  haud  procul  ab  Alexandria  habebatur,  quae  prouincia  %  respondet.
Osiris  enim  sub  initium  Z  periisse  dicitur,  quippe  solstitio  hiberno.  Hinc  etiam  apud  Indos  %
exprimitur  crocodilo,  h  symbolo  (Vid.  Zodiacum  Indicum  in  Transact.  of  the  R.  Asiat.  Soc.  Vol.  III.
P.  I.  Tab.  1.  sig.  Z).  Ergo  Typhon  tum  Z,  tum  w  significat.  Et  hanc  ob  causam  haud  dubie
Plutarchus  (Is.  375.)  Typhonem  et  Nephthyn  dicit  vov  koaиr  аroaer,  quippe  fines  Aegypti
et  superiores  (:x)  et  inferiores  (Z)  occupantem.  Porro  Typhon  etiam  Nomos  5  conuenientes
significat.  Commemoratur  vrbs  Typhonia  haud  procul  a  Pelusio  sita  (Ioseph.  c.  Ap.  I.),  quam
Jablonskius,  credo,  recte  comparat  (Panth.  V.  83.)  cum  Sethro  Seth  enim  h,  seu  Typhonis
cognomen.  Sane  5  nomus  in  —  habetur.  Vtut  sit,  negari  nequit  a  Typhone  etiam  Nomos,  siue
decurias  Zodiaci  nomina  accepisse.  Ceterum  per  se  clarum  est,  Typhonem  etiam  C  in  h  domiciliis ¬
  versantem  significare.  Hinc  Typhoni  interregnum  quoddam  adscribitur  (Athen.  Deip.  XV.
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer