— 122
Seth § conueniunt. Ceterum Thoth etiam O in domibus § significare, innuit Diogenes (Hist.
Phil. init.), quum C adscribit, quae § conueniunt. Nam C in planetarum domibus eorum facultates ¬
assumit. Quamquam Thoth nonnisi ad planetam, ad Zodiaci signa aliasque eius partes,
subiectas, a veteribus referri videtur; puto tamen, hunc Thouthum etiam terrarum orbem significare. ¬
Scilicet diserte Clemens, Cicero aliique tradunt (supra §. 2 et 3. pag. 79.), octauum Deorum
Aegyptiorum esse mundum, seu terrarum orbem. Et sane ex philosophia Aegyptiaca Deus
dici et coli poterat. Quemadmodum enim C et ), ita et à vim quandam in rebus procreandis
augendisque et maturandis discernere et obseruare licet. Porro cum septem planetis omnia
praeter planetas existentia tribuerentur; sequitur, etiam terrarum orbem aliquem planetam dominum ¬
ac praepositum habuisse. Quaeritur, quis ille fuerit planeta, & dominus. Iam vidimus, deum
octauum apud Aegyptios fuisse Esmunum, Esmunum vero § significare. Ergo § erat & dominus.
Quum vero § variis nominibus veniat, quaeritur, quo nomine § appellatus sit, quum Q dominus
cogitaretur. Scilicet, licet veteres plures Mercurios distinguant, tamen duo potissimum discernuntur: ¬
senior Mercurius et iunior. Quae sententia primum confirmatur a Synesio (De Prouid.
p. 101.). Aegyptii, inquit, Mercurium duplici finverunt specie, iuuenem iuxta senem collocantes. -
Item Manetho non nisi duos Mercurios Aegyptiacos, si accuratius explicatur, commemorat
(Sync. p. 40), alterum Oo9, alterum Tar vocatum. Vtrumque nomen eadem ex radice ortum
est cum Thouth, Theuth, Toot, Tot aliisque. Stelis, inquit, Thoth, primus Mercurius, inscripsit,
quae deinde post diluuium Agathodaemon, filius secundi Mercurii paterque Tali, in libros retulit. -
En duos Thoth, seniorem et iuniorem. Iam vero inter 8 Cabiros Thoth (8) est senior,
deus octauus (2) iunior, siue posterior. Diserte Damascius apud Photium (Bibl. Cod. CCXLII.
p. 1074.) tradit, post Cabiros (septem planetas) octauum natum esse Esmunum, quem Aesculapium
() interpretantur. Ergo secundus Mercurius, siue Thoth iunior, est Tat, isque 7 dominus.
Quod vero Manetho deum Tato priorem appellat Mercurium, in eo sibi ipse contradicit. Nam
alio loco (Sync. p. 19.) hos deinceps deos enumerat: Vulcanum, Solem, Agathodaemonem, Saturnum. -
Neque tamen improbabile est, Mercurium secundum, Solis patrem, significare Solem. Sol
enim in aliorum planetarum signis horum nomina assumit. Certe Manetho loco citato non nisi
duos Toth commemorat, seniorem (planetam) et iuniorem (terram). Iam hunc Tat iuniorem terram ¬
significare, docet theosophia Orphica, haud dubie in Aegypto nata. Tradit Eusebius (III. c.
XI. p. 115.) quidem haec: Aegyptii opificem vniuersi, quem Kneph (Agathodaemonem) appellant,
humana specie configurarunt. — Hunc porro Deum ex ore ouum edidisse narrant. —
Ouum
autem illud mundum interpretantur. Ergo mundus, siue Tat, ex Agathodaemone prodiit. Quam
meam de Thoutho, g nomine, sententiam confirmat ipsum nomen Thoth. Nam O09 est Copticum -
ooo, vel oooo, vel oo0o, vel oo vniuersitas, mundus, oixovuevy. Solemnis est enim reduplicatio ¬
radicum, vt ro mullus, Toro permullus, ooi naeuus, ooiooi variegalus. Quid dicam
de eo, quod octauus Cabirus a Manethone ipso oo vocatur. Octauus enim Aegypti rex ab ille
scribitur Oißievong i. e. Oy-OYIN-N-oo agger (semiglobus) terrarum (sup. I. §. 4. pag. 84.).
Sin haec alicui adhuc incerta videantur, en alia argumenta. Aegyptii putabant, vt Zodiacus Taurinensis -
demonstrat (Tab. II. No. I.), terram in medio Zodiaco septem planetis circumdatam. Rem
plane eandem exprimit numus Aegyptiacus (Kreuzer Symbol. Tab. VI. 12.). Hic in medio Zo-