Volltext : Systema Astronomiae Aegyptiacae quadripartitum (H. 2/5)

119—
Eustathius  (ad  Dion.  v.  255.)  Serapin  vocat  Iouem  (()  Sinopiten.  Item  Suidas  (v.  Saoanic)  tradit, ¬
  Sarapim  alios  interpretari  Iouem  alios  Nilum.  Vterque  vero,  vt  vidimus,  C  designat.  lam
vero  Serapis  appellatur  Hades  (didyg),  Infernus  (Jul.  Imper.  Orat.  IV.  p.  136.),  ex  quo  sequitur,
hunc  Deum  etiam  significare  C  infernum.  Quem  nos,  inquit,  nomine  Serapim  vocamus,  vt  que
est  diong,  sub  adspectum  minime  cadens,  ad  quem  Pluto  animas  euehit.  Hemisphaerium  enim
infernum  signa    M  ysque  ad  y  complectitur.  Alias  Infernum  signa  hiberna
),  strictius
Zx,  vel  solstitium  hibernum,  dici  videntur.  Reapse  Oraculum  Apollinis  (Macr.  S.  I.  18.)  docet,
Solem  hieme  Orcum  (dioyv)  appellari.  Similiter  Serapis  vocatur  dooarog  (Fabric.  B.  G.  Vol.  XIV.
p.  149.).  Dicit  auctor  quidam,  consulendum  esse  (Serapim)  inuisibilem  in  Sinopio,  scilicet  C  infernum. ¬
  Cum  itaque  Serapis  Infernum  significet,  facile  explicatur,  cur  Apis  mortuus  ad  Serapim
translatus  ibique  sepultus  fuerit  (Pausan.  Att.  I.  c.  XVIII.  p.  42.).  His  accedunt  alia  loca  Plutarchi ¬
  (Is.  362.),  vbi  Serapis  non  differre  dicitur  a  Plutone,  et  Taciti  aliorumque  (Jablonskii
Panth.  L.  II.  p.  236.  ss.).  Luculentissima  sunt  apud  Macrobium  (Sat.  I.  c.  19.).  „Hoc,“  inquit,
„argumentum  Aegyptii  lucidius  absoluunt,  ipsius  O  simulacra  pinnata  fingentes,  quibus  color  apud
illos  non  vnus  est.  Alterum  enim  caerulea  specie,  alterum  clara  fingunt.  Ex  his  clarum  superum, ¬
  et  caeruleum  inferum  vocant.  Inferi  autem  nomen  Soli  datur,  cum  in  inferiori  hemisphaerio,
i.  e.  hiemalibus  signis,  cursum  suum  peragit;  superi,  cum  partem  ambit  Zodiaci  aestiuam“.  Et
hanc  ob  causam  Serapis  colore  nigro  pingebatur  (Clem.  Al.  Protrep.  p.  42.).  Sic  et  Nilus,  quem
multi  Serapidem  compellant  (Jablonskii  Panth.  L.  IV.  p.  234.),  colore  nigro  fingebatur  (Arcad.
c.  21.  §.  6.).  Ceterum  mihi  persuasum  habeo,  Serapim  etiam  y,  saltem  h  dominia,  praesertim
significasse.  Constat  enim  O,  quum  cognomina  certa  assumit,  nominari  ab  iis  planetis,  in
quorum  domiciliis  versetur.  En  argumenta.  Serapis  aperte  cum  t  comparatur  apud  Macrobium
(Sat.  I.  7.).  Duobus,  inquit,  aduenis  (Serapidi  et  Saturno)  solis  hostiae  ex  more  mactandae.  Ergo
vterque  ratione  Typhonis  (5),  scilicet  victimis  cruentis  colebatur.  Porro  Serapis,  vt  vidimus,
est  O  in  hemisphaerio  hiberno,  cuius  praeses  pariter  atque  frigoris  est  h  (I.  47.  p.  58.).  Iuxta
Serapis  imaginem  erat  Cerberus  canis  et  draco  (Plut.  p.  362.).  Quatenus  canis,  §  sacer,  aderat,
Serapis  O  cum  &  planeta  comite  significabat;  draco  vero  t  symbolum  (v.  infra).  Itaque  in
Serapide  duae  C  et    naturae  coniunctae  cernuntur.  Item  color  niger  seu  purpureus,  i.  e.  obscurus -
  vt  nox,  quo  Serapis  pingebatur,  h  est  proprius.  Testatur  Apion  apud  Plinium  (L.  XXXVII.
c.  5.  Tom.  II.  p.  776.)  in  Labyrintho  fuisse  colosseum  (h)  Serapin.  Labyrinthus  vero,  Zodiaci
imago,  12  deos  continebat.  Ibidem  erat  Nemeseum,  seu  domus  t.  Ergo  Serapeum  alterum  h
signum,  forte  ux  significabat.  Denique  antiquissimum  et  famosissimum  Serapidis  templum  habebatur ¬
  Racoti  seu  Alexandriae  (Tacitus  Hist.  IV.  84.  Pausan.  Ep.  Att.  p.  42.),  quae  regio  et  vrbs
capitalis  est  H  domicilium,  nimirum  :x  signum  terrestre  (Tab.  II.  No.  3.  fin.).  Etiam  Sarapidi
adscribitur  incrementum  Nili,  quod  accidit,  ()  in  t  domus  (Z  et  )  ingrediente.  Quod  denique
imagines  et  insignia  Serapidis  attinet,  haec  veteres  tradunt.  Macrobius  (Sat.  I.  c.  18.)  refert,
in  solstitio  hiherno,  vel  O  hibernum  pingi  forma  senescenti.  Plutarchus  (Is.  p.  362.)  narrat,
Manethonem,  a  cerbero  et  dracone  coniecturis  ductis,  collegisse,  Plutonis  esse,  simulacrum  Serapidis. ¬
  Idem  narrat  (p.  361.),  Serapidem  pingi  in  lectisternio  cubantem,  cum  calatho  in  capite.
Eandem  imaginem  exhibent  numi  Sinopitarum  (Vaillant.  Numis.  I.  161.  II.  42.  149.).  Macrobius
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer