- 115
num, autumnalem sequentem, a Typhone suppressum. Eandem sententiam tradit Plutarchus (Is.
366.) dicens, Osiridem mori, quum Nilus recedit atque solum denuo semina admittit. Accidit
autem hoc sub finem autumni. Ergo Osiris est O autumnalis. Hic est Osiris, cui aratio (autumnalis) ¬
adscribitur, hic Liber a Titanibus discerptus (Macrob. Somn. Sc. I. c. 12.), hic Osiris a Typhone ¬
dilaniatus (Seru. Virg. Geor. I. 166.), hic Bacchus Aegyptius apud Plutarchum (Is. 365.),
quum dicit, „Apopin (h), Solis fratrem, bellum mouisse aduersum Iouem (C), Osiridem vero (7
a loue, cui in hoste debellando auxilium tulisset, ab hoc filii loco adoptatum Bacchumque fuisse
appellatum“. Ceterum nonnulla veterum effata talia existunt, vt putes, Osiridem etiam ( aliis
in partibus Zodiaci constitutum significasse. Hinc saltem explicatur, cur Osiris variis in locis
sepultus esse dicatur, quippe iis, quo C quoddam dominium finiretur, vt in finibus Aegypti, Busiri, ¬
Thebis, Abydi, Memphi, aliisque. Sic Osiris Memphi (9) sepultus significat Nilum denuo
decrescentem. Quare Plutarchus (Is. 366. 501.) tradit, inclusionem Osiridis in arca sepulcrali
significare recessum aquarum (Nili). Itaque eiusmodi in locis Osiris est potius O in vniuersum
semestris, trimestris ac menstruus. Quod imagines Osiridis attinet, Plutarchus tradit (Is. 371.),
eum specie humana, erecto veretro, ad indicandam vim gignendi et alendi repraesentatum esse.
Clarum est, hoc loco describi Solem certis quibusdam in partibus Zodiaci versantem, nimirum vernis.
Paamyles, HaauvAyg, haud dubie C in Q dominiis versantem, scilicet vernum, significat. Hesychius ¬
(v. Haauvlyg) tradit, hoc numen esse phallicum (noianoong), quo loco cum Sochari comparatur. ¬
Teste Plutarcho (Is. 355.), Paamyles, sacerdos louis Thebani, Osiridem recens natun
educauit eique Paamylia, seu festa phallophoriis non dissimilia, instituit. Eadem festa describit
(Is. 365.) sic: „Porro Paamyliorum festum agentes“, inquit, „adhibito simulacro membri virilis
celebratur, imaginem proponunt ac circumferunt, cuius triplex est penis“. Eadem festa haud
dubie describit Herodotus (II. 48.) in honorem Osiridis instituta. Quum his in fabulis agatur de
Osiride recens nato et quidem apud Thebas (Y), quumque Paamyles pariter atque Socharis numen
phallicum fuerit; clarum est, significari C ad Y & II, seu veris signa, redeuntem. Sunt enim
tria illa veris signa, quibus praeest % generator (I. §. 8. pag. 15.), quaeque triplici phallo exprimi
videntur. Quam sententiam nominis etymologia confirmat. Paamyles enim haud dubie descendit a
Ha-amoy-A (pn, altinens aduentum solis (ad Zodiaci, seu veris initium), aduentoria Solis.
Sin Iouis templum supra commemoratum vrgeas, atque Memnonia Thebarum, quae 24 domui )(
respondent, intelligas; Paamyles significat aduentum Solis ad Tetrantem vernum (X( Y & II),
quod propter triplicem phallum commemoratum minus placet.
Pacis, vel Bacis, taurus Hermopolitanus, C significat, quum non differat ab Onuphi, tauro
Hermopolitano; de quo supra satis dictum.
Palmyles, Haluvrrg, nonnisi ab Hesychio commemoratur his verbis: Haluvrng, Alyvnriog
Feog. Admodum probabile est, corruptum esse TAAMYTHC ex TAAMYANC, de quo supra.
Paytnuphis, larrorol, siue Pytnyphis, Pytnybis, IIvrvvoig, Hvrvußig nomina % inscripta exstant ¬
in stele insulae Bacchi atque in proplyaeo vrbis Nubiae Pselsis (Letronne Rech. p.371.476.).
Quum inscriptio superior his verbis incipiat: енаа оиу llуl, ууиro oooly rat
Aldionwv pertyovri, Deo maximo Mercurio, fines Aegypti et Aethiopiae continenti: clarum est,
Hurvußt significare % planetam. Deus enim vocatur maximus, atque % est terminorum deus,
P 2