Full text : Systema Astronomiae Aegyptiacae quadripartitum (H. 2/5)

—  VI
antiquae,  tam  multae  tamque  aptae  inuenirentur  astronomicae  inscriptiones.  Circiter
2000  et  quod  excurrit  Aegyptiorum  obseruationes  ad  nostram  aetatem  peruenerunt,
quae  ab  aetate  Abrahami,  Josephi,  Mosis  vsque  ad  Constantinum  M.  vno  quasi
tenore  sese  excipiunt.  Quibus  in  monumentis  praeter  septem  planetarum  loca  simul
obseruata  commemorantur  historiae  epochae,  maxime  regum  natalitiae,  quibus  astra
obseruata  essent.  Longitudo  planetarum  accuratissime  describitur,  adeo  vt  nullo
de  gradu,  quin  passim  nulla  de  minuta  atque  secunda  dubitare  possimus.  Constat
autem,  qualemcunque  constellationem  septem  planetarum  (Chz?§  ))  per  215000
annorum,  accuratius  per  plura  centies  centena  millia  semel  tantum  accidere,  quin  in
tanto  temporum  spatio  nonnisi  vnum  esse  diem,  quo  obseruari  possit.  Facillimum
vero  est  et  certissimum,  eruere  diem,  quo  tales  astrorum  obseruationes  exstiterint,
ope  tabularum  nostrarum  astronomicarum.  Qua  de  causa  illis  2000  astronomicis
inscriptionibus  totidem  historiae  epochae  mirum  in  modum  accurate,  quippe  non
solum  pro  anno,  mense  et  septimana,  sed  etiam  pro  die  et  hora  definiuntur.  Sane
nemo  haec  talia  exspectare  potuit.  Ceterum  regum  Aegyptiorum  aliorumque  populorum ¬
  dynastiae  deinceps  magna  ex  parte  enumerantur  apud  historicos  atque  in
Tabula  Abydica  a  Bankes  reperta  a  Diluuio  inde  vsque  ad  Caesarem.  Item  inscriptio
a  Burton  et  Wilkinson  inuenta  continet  catalogum  regum  antiquissimorum  duarum
dynastiarum.  Historia  Aegyptiaca  cohaeret  cum  Hebraica,  Graeca,  Aethiopica,  Persica,
Indica.  Quae  nationes  itidem  cum  aliis  res  nexas  et  coniunctas  habent  et  sic  porro.
Constat  de  regibus  variorum  populorum  coaeuis.  Hinc  paucissimae  iam  obseruationes -
  astrorum  ad  certos  reges  relatae,  siquidem  satis  antiquae,  sufficerent  ad  omnem
chronologiam  corrigendam.  Tales  vtique  sunt  inscriptiones  nostrae  annis  1832,
1693,  1631  a.  Ch.  confectae  (Tab.  VII.  VI.  V.).  Duo  sunt  in  chronologia  antiqua  omnino ¬
  grauissima:  Exodus  Israelitarum  ex  Aegypto  atque  finis  belli  Troiani.  Aetatem ¬
  Mosis  chronologi  posuerunt  alii  anno  1487,  alii  1854,  alii  1491,  alii  1835,  alii
1571,  alii  1821,  alii  1731,  plerumque  1500  a.  Ch.  Mira  sane  discrepantia  367  annorum. ¬
  Bellum  Troianum  dicunt  finitum  alii  anno  854,  alii  1270,  alii  1180,  alii
1209,  alii  aliis  a.  Ch.  Jam  ex  obseruationibus  tribus  nostris  antiquissimis  longe
certioribus  fide  Codicum,  quum  inuicem  sese  confirment  atque  cum  Tabula  Abydica
vetustissima  conueniant,  sequitur,  Mosen  anno  1908  ex  Aegypto  excessisse,  Troiam
anno  1555  a.  Ch.  expugnatam  esse  (p.  339.).  Ergo  chronologi,  numerorum  et  Codicum ¬
  erroribus  decepti,  partim  400,  quin  700  annis  aberrarunt  a  vero.  Solus  Syncellus, ¬
  qui  Exodum  ad  annum  1954  a.  Ch.  retulit,  siquidem  initium  dynastiae
XVIII.,  haud  multum  differt  ab  astrorum  testimoniis.  Quodsi  venerandum  ecclesiae
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer