112
6 Netkoç. Mitto alia. Osiris vero nunc O nunc 24 significat. Traditur vero etiam, Nilum summum ¬
esse Aegyptiorum deum, ex quo sequitur, Nilum esse C. Sic Hermes (Op. Apul. p. 91.)
Nilum vocat sanctissimum, et Plutarchus (Sym. VIII. 729.) Servatorem Aegypti ac Osiridis deAuxum. -
Pindarus (Pyth. IV. p. 239. Steph.) Aegyptum vocat templum Osiridis, qui, Nili, inquit
ad pingue delubrum Saturnii. Dii Aegyptiorum maximi Nili filii dicuntur (Jabl. Panth. L. IV.
p.169). Heliodorus (IX. p.423.), Deum, inquit, esse fingunt Nilum Aegyptii, et ex Numinibus
maximum ducunt. Iam vero Aegypti Seruator alias dicitur C (v. Camephis, Chnuphis), atque
deorum progenitor et maximus deus idem O est. Ergo Nilus ad O referendus. Quae sententia
multis aliis argumentis confirmatur. Tradit Herodotus (II. 42.), Solem et Lunam per totam Aegyptum ¬
coli. Iam vero per totam Aegyptum reperiuntur templa et sacerdotes Nili, quippe C
(Herodot. II. 90.). Iuxta imagines Nili fingebantur crocodili capti. Crocodilus vero, quippe Typhoni ¬
(h) sacer, inimicus Solis putabatur. Cognomen Nili est derog (Diodor. I. p. 22. Wess.).
Aquila vero C symbolum. Tradit Horapollo (I.21.), Nili inundationem exprimi leone, quod animal ¬
C sacrum. Ceterum, quum festum Nili institutum fuerit tempore solstitii hiberni et aestiui
(Heliodor.IX. p. 423.), quumque Nili templa fuerint in finibus semicirculi lunaris, nempe Nilopoli
versus meridiem a Memphi atque in Catarrhactis supra Elephantinen (Heliodor. II. 110.); puto,
Nilum sensu strictiori significare C in semicirculo lunari (x, )— 8) atque solstitio hiberno versantem. ¬
Crescit enim Nilus primum, quum C relinquit %, atque desinit, G in 9 ingrediente. Haec
vero loca coelestia respondent locis, quibus Nili templa habebantur praecipua. Etiam goovoov dicitur
Nilus, quod vocabulum significat cessantem, nimirum Nili inundationem, de quo infra. Hinc tres
hydriae Nili symbolum (Horus Apollo I. 21). Praeterea Nilus alio etiam sensu accipitur, quum
vocatur öxeaung, alyvnrog, pater deorum minorum. His enim enunciationibus exprimitur Zodiacus. ¬
Scilicet cognomen dxeauyg (Diod. I. p.22), vti constat, significat (oy-KAME) Aegyptum
pariter atque alyvrog. Nouimus autem, Aegyptum instar Zodiaci in 12 prouincias, 36 decurias
aliasque partes diuisam fuisse. Hinc fabula de origine Deorum apud Nilum Aegyptiis vulgatissima. ¬
Nam 12 dii, seu 12 signorum domini, ex septem planetis progeniti, in Zodiaco ad circulum ¬
eclipticum nati sunt (II. §. 2. pag. 76). Quam ob causam Horapollo (I. 21.) recte tradit,
Nilum fingi coeli specie aquam demittentis. Hinc et fabula de Minerua e capite Iouis oriunda
iam facile explicatur. Scilicet Minerua armata significat ? femininum. Zodiacus est Iupiter, atque
caput louis seu Zodiaci est y, quippe « domus. Reapse y inter partes corporis caput habet
(I. §. 49. No.5. pag. 62.), quemadmodum sequentia signa sequentes corporis partes valent. Sic et
Thebarum vrbs caput significat. Thebae, Opsai, Onßy a TAIE caput descendit. Reapse Thebana -
prouincia respondet y, capiti Zodiaci. Huc facit Labyrinthus, Aa--oypo-N-Oo Sol,
rex mundi. Labyrinthus enim imago Zodiaci cum 12 suis signis seu diis erat. Itaque Zodiacus
Sol vocabatur. Ad O vero et Nilus pertinet. Ergo Nilus fluuius etiam Zodiacum, veluti Nilum
coelestem significat. Quod denique imagines Nili attinet, haec veteres tradunt. Philostratus
(Icon. I. 737.), „cubiti, inquit, circum Nilum ludunt pueri, corporis quantitati, cognomines. Iis
Nilus summopere oblectatur.“ Nili statuam ferrei coloris Basalta factam describit Plinius
(L.XXXVI. c. 7.), circa quam sedecim liberi ludebant. Romae vero exstat in Museo Vaticano
figura Nili decumbentis, cum Troglodytis, cymba vectis, crocodilis et trochilo. Teste Suida (v.