II1
capris omnino abstineant, quod nempe Deus ipsorum formam caprinam habeat. Idem (ib. c. 28.
p. 169. Eton.): Aegyptii dicunt, Panem esse praesidem coilus; vnde etiam cum cruribus hircinis
fingunt. Aegyptii eum Mendetem vocant. Huc spectat Adonaorng łgigog apud Hesychium. In
numis vero Panopolitanis hircus expressus cernitur (Vaillant Num. p. 212.).
Mneuis, Mvevg, O significat, vt veteres satis luculenter tradunt. Ammianus (XXII. 245.):
Mneuis Soli sacratur. Aelianus (XI. c. 10.): Dicunt Aegyptii, Mneuidi esse suum proprium insigne, ¬
quo intelligatur, esse genuinus Solique carus. Idem (XI. c. 11.): Mneuin bouem Soli
sacrum perhibent Aegyptii. Suidas (v. Meupic): Mneuis Soli sacer. Macrobius (Sat. I. c. 21.):
apud Heliopolin taurus Soli consecratus, quem Mneuin cognominant. Plutarchus (Is. 364.): bos
vero ille, quem Heliopoli alunt, dictus Mneuis, valde niger est. Porphyrius (Euseb. P. E. III.
c. 13.): Qui Soli apud Heliopolin sacer est taurus, Mneuis nomine, boues alios magnitudine superat, -
idemque magnopere niger est, eo potissimum, quod vehementior et assiduus Solis ardor
nigrorem corporibus humanis adferre soleat. Praeterea praeter aliorum boum naturam caudae
totiusque corporis pilos sursumversus reiectos habet, quemadmodum Sol contrarium Polo cursum -
instituit. Testiculos habet praegrandes, quod rei venerede cupiditas vi caloris exciletur.
Sed iam satis. Clarum enim est his ex locis, Mneuin significare C, neque vero Solem planetam
tantummodo, sed etiam dominum partium Zodiaci variarum. Heliopolis enim, non procul a
Memphi (9) sita, respondet decuriae C in ny.
Moloch, Moloy, non C, vt vulgo putant, sed 3 significat. Vidimus enim (II. §. 4. pag. 81.),
hoc vocabulum significare bellum, quod 3 est proprium, quin imo 3 planetam ipsum apud Coptos.
Quae sententia iam aliis argumentis confirmanda est. Molocho pariter atque Adrammelecho
2 Reg. XVII. 31.) sacrificia cruenta fiebant, quae 3 cruento conueniunt. Adar in Adrammelech -
vero, siue Ador, aocp, non solum apud Semitas, sed et Aegyptios 3 significat (I. §. 32.
pag.40). Ipsum vero vocabulum 75 R. Leui (ad Leuit. 18, 21.) deriuat a 15 bello. Accedit
huc nomen Melcarth, Malxaggog, quem et Malixa vocant (Kreuzer Sym. II. p.212.). Hic enim
deus pariter atque $ Aegyptiorum vinctus fingebatur. Vocabulum vero Artes est ipsum 3 nomen
apud Aegyptios (II. §.4. pag. 12). Ceterum eius festum, quo ignis et aquila adhibebantur (Kreuzer -
Sym. II. p. 273), demonstrat, hunc deum etiam C in 3 domibus, praecipue in y significare. ¬
Quum Moloch, siue 2, belli deus sit, atque bellum teste Horapolline (II. §. 5.) innuatur
manibus altera scutum, altera arcum tenentibus; sequitur haec symbola bellica, in hieroglyphicis
frequentia, Molocho propria fuisse. Belli, inquit, aciem indicant, hominis depictae manus, haec
quidem scutum (ónhov), illa vero arcum (rogov) tenens.
Nilus, Nelog, ad 0 referendus est. Vocatur enim Aegyptiorum Zeus. Sic Parmeno Byzantius ¬
(Athen. L. V. p. 203.) canit: Liyvurie Zev Naile, atque Homerus (Od. d’ 581.): dy o
dlg Aiyvnroio, Aunereog norauoio. Quae ad loca notat Scholiasta: aquae Nili analogiam habent ad
imbres Iouis. Nonnus (Greg. Naz. h. 25. p.168.) narrat, Aegyptios Nilo cantilare hymnos eosdem, ¬
quos loui canere soleant; tamquam videlicet Nilus Iouis opus exequatur.“ Iupiter vero nunc
O, nunc 24 designat. Item Nilus Osiridi comparatur. Sic Heliodorus (IX. p. 423.443.s.) tradit.
mysteriorum perilos, terram Isin, Nilum Osirin esse, affirmare. Plutarchus (Is. 363.), sunt,
inquit, qui dicant apud Aegyptios Osiride intelligi Nilum. Eusebius (P. E. III. c.9.): ’Ootoig èoriv