Volltext : Systema Astronomiae Aegyptiacae quadripartitum (H. 2/5)

—  110
descendit  haud  dubie  a  MA-KAf,  vel  Krr  disquirere,  intelligere,  sapere,  quae  est  virtus
primaria.
Mandulis,  Maydovlig,  (  cognomen.  Reperitur  hoc  Dei  nomen  in  templo  vrbis  Tolmis
(Chalapsche),  in  Nubia  sitae,  inscriptum,  cum  epitheto  zvoiov.  Admodum  probabile  est,  Mandulin
significare  (),  quod  Niebuhr  vult.  Sane  deriuatur  a  MA—Nr-oypo  vel  oyAo  diuinilas,  vel  regia -
  potestas.  Rex  coeli  vero  O  est,  qui  recte  xar  *goynv  dominus  610c,  Zevg,  Deus  vocatur.
Men,  Myy,  Lunus,  ).  Tradit  Spartianus  (Vit.  Anton.  c.  7.),  Lunam  mystica  ratione  masculam -
  putari  et  fingi.  Sunt  autem  loca,  quibus  )  Myv  vocetur  (V.  Jablonskii  Op.  ed.  Wat.  II.
p.  68.).  Huc  facit,  quod  Plutarchus  (Is.  p.  368.)  Lunam  vel  Isidem  masculo  -feminam  esse  tradit.
Ideo,  inquit,  Lunam  matrem  mundi  appellant  et  ovou  čooevodyhvv.  Item  Spartianus  (vit.  Anton.
c.  7.),  Luna,  inquit,  dea,  mystice  Deus  dicitur.  Hinc  primus  Aegyptiorum  rex  Menes  a  )  dictus,  de
quo  supra  (pag.  83.).  Itaque  imago  Luni,  aut  masculi,  aut  vtriusque  sexus  indicibus  fuit  insignita.
Mendes,  Mevông,  Q,  nonnunquam  &  designat.  Tradit  Herodotus  (II.  46.),  vocari  et  hircum
et  Pana  Aegyptiace  Mendem.  Item  Suidas  (s.  Mevòy»),  Mendem,  inquit,  Aegyplii  dicunt  Pana.
Assentitur  Nonnus  aliique  (v.  Bochartus  Hieroz.  P.  I.  L.  I.  c.  43.).  Hic  Mendes,  seu  Pan,  teste
Herodoto  (II.46.),  a  Mendesiis  inter  octo  deos  numeratur,  quos  octo  aiunt  priores  duodecim  diis
extitisse.  Ergo  Mendes  planetam  significat.  Quum  vero  veteres  omnes  in  eo  consentiant,  Mendem -
  significare  generationem  et  coitum  (Jabl.  Panth.  L.  II.  280  ss.);  clarum  est,  Q  has  virtutes
exercente  (II.  §.  51.),  hunc  deum  Q  planetam  significare.  Etiam  nomen  Mendes  MA-NTH6,  vel
ME  -NTuG,  plantatio,  vel  amor  generandi,  Q  proprietates  exprimit.  Accedit,  quod  Mendes  in
prouincia  Mendesia  cultus  fuit,  quae  respondet  domui  ?  seu    signo.  Non  opus  est  pluribus.
Quum  vero  ()  singulis  in  signis  formam  mutare  atque  dominorum  singulorum  proprietates  assumere ¬
  dicatur;  sequitur,  Mendetem  etiam  (  significare,  in  2  possessionibus  versantem.  Sic  Eusebius ¬
  (P.  E.  III.  c.  13.)  et  Macrobius  (Sat.  I.  c.  17.  19.)  Soli  vim  generatricem  adscribunt  tempore
verno,  siue  in  signis  £  subiectis  constituto.  Hinc  recte  Diodorus  (L.  I.  p.29.  Wes.),  Osiridem  et
Pana  eundem  esse  testatur.  Osirim,  inquit,  modo  Serapin,  modo  Dionysum,  interdum  Plutonem,  interdum ¬
  Ammonem,  quandoque  Iouem,  non  raro  Pana  esse  putant.  Plutarchus  (Is.  p.  370.),  mullis,  inquit, ¬
  in  locis  ostendilur  simulacrum  Osiridis,  humana  specie,  erecto  veretro,  ad  indicandam  vim
gignendi  et  alendi.  Negari  vero  nequit,  Osiridem  esse  C  in  Q  signo    versantem.  Simile  cadit
in  »,  quae,  quum  noua  est,  eadem  aliis  in  signis  aliorum  dominorum  proprietates  assumit.  Hinc
forte  Stephanus  tradit  (v.  Panopolis),  Pana,  cum  erecto  veretro  aliisque  insignibus,  esse  imaginem,
vel  symbolum  Lunae.  Ceterum,  quum  Panopoli,  quae  respondet  decuriae  &  in  8,  Pan,  vel  Priapus, ¬
  quippe  cum  Mendete  comparatus,  cultus  fuerit;  Mendes  haud  dubie  etiam  §  certo  quodam
respectu  significauit.  Distinguendum  autem  videtur  inter  Pana  et  Priapum,  in  quo  etiam  veteres
nonnunquam  peccasse  videntur.  Huc  facit,  quod  Aesculapius  (8)  dicitur  filius  Pani  (&)  et  Hephaestobules ¬
  (2).  Aesculapius  enim  medicus  recte  dicitur  filius  &,  tum  inferni,  tum  superni,  sapientis ¬
  illius  et  medicinae  auctoris.  Quod  denique  simulacra  Mendetis  attinet,  traditur  eum  fuisse
capite  hircino,  aliisque  partibus  hircinis  et  genitalibus  insignitum.  Suidas  (in  v.  Mendes),  Mendem,
inquit,  Aegyptii  dicunt  Panem,  vt  qui  vullu  fingatur  hircino.  Nonnus  (Gregor.  Naz.  II.  27.):
Pan  hircinum  faciem  habet.  Et  tanta  religione  Mendelem  hunc  siue  Pana  colunt,  vt  etiam  a
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer