105
hircinus erat. Hircus vero per suam naturam symbolum est generationis. Esmunus quoque, teste
Damascio (Phot. Bib. CCXLII. p. 1074.), calorem vitae significat, quod etiam bMOM, QMIN exprimunt. ¬
Mercurio vero oculos caprinos astrologi adscribunt (I. §. 52. No. 5. p. 66.). Ampelius
(libro memor. cap. II.): Quo tempore, inquit, Python (Typhon), speluncas incolens in monte Tauro,
Aegyptum profectus est ad bellum, Pan se in caprae figuram conuertit“. „Mendesii, ait Herodotus -
(II. 46.), numerant Pana inter octo deos, quos aiunt duodecim diis priores exstitisse. Pictores ¬
et statuarii faciunt simulacrum Panos, sicut Graeci, caprina facie et hircinis cruribus“. Diodorus
(I. p. 55.): Hircum, inquit, inter deos retulerunt propter genitalem partem. Est enim animal
hoc salacissimum. Priapus autem apud Aegyptios dicitur Horus (8). Ouidius (Met. V. 329.)
tradit, mutasse se prolem Semeleiam (Bacchum) in caprum. Quo ex loco apparet, caprum etiam
in signis Esmuni (II vel ny) versantem significare, vt alias. Adde locum Stephani (s. Havog v.):
Est vero, inquit, eliam in hac vrbe magnum dei simulacrum, in quo apparet erectum veretrum
dextraque flagellum intentat Lunae, cuius idolum esse aiunt Pana. Quo ex loco, quum
flagellum O symbolum sit, denuo apparet, C, in decuria & signi 8, trientis verni (2), versantem,
Esmuni, seu Pani proprietates assumere. Certe Diodorus (L. I. p. 22.) testatur, Pana et Osiridem -
eundem esse, atque ab Aegyptiis pro C (verno) haberi. Quum vero idem tradit (p. 11.),
Pana cum Osiride expeditionem fecisse, significat &, solis comitem.
Harpocrates, Aonoxoarng, C designat, praesertim hibernum, vel e solstitio hiberno (h) prodeuntem, ¬
nec non %. Solem enim e solstitio hiberno prodeuntem Latini solem nouum, Aegyptii
Osiridem iuuenem et renatum dixerunt (Jabl. Panth. II. c. 6. p. 253. 258.) Quo quidem tempore
hiberno Harpocrates, Osiridis et Isidis filius, natus dicitur a Plutarcho (Is. p. 377.). Ideoque, inquit, ¬
narratur Isis, cum se sentiret grauidam, sexta die mensis Paophi () appendisse sibi
amuletum, atque peperisse Harpocralem, sub solstilium hibernum (# inter et %), imperfectum ei
valde tenerum, inter flores et germina tum primum propullulantia. Item Macrobius (Sat. I. c. 18.),
„hae aetatum diuersitates“, inquit, „ad solem referuntur, vt paruulus videatur hiemali solstitio,
qualem Aegyptii proferunt ex adyto, die certa, quod tunc breuissimo die veluti paruus et infans
videatur“. His consentit Apollo Clarius apud Macrobium (ib.), dicens, Deum (O) supremum dici
autumno finito tenerum lao (époov ’Iao). Et hinc Harpocrates op-nab-paT, Horus claudicans
(infirmus) pede, dicitur. Sol enim quum versatur in Z et *, parum adhuc valet vim suam
exercere. Horus enim, tamquam O nouus, siue filius Osiridis mortui, non differt ab Harpocrate,
quare et Horus Buti nutritus dicitur a Plutarcho (Is. 357.). Hinc idem tradit (Is. p. 378. 373.),
Harpocratem corpore imperfectum membrisque imbecillem, mutilum et mancum in tenebris (h
natum esse. Adde eiusdem locum (Is. 358.). Isin dicit ex Osiride ante mensium completum nu
merum filium peperisse Harpocratem inferioribus membris debilem. Iam cum C in quouis signo
aliam potestatem assumat atque a dominis signorum dicatur; sequitur etiam 5, quippe dominum
%, Harpocratem dici aut certe eadem imagine exprimi. Quod testatur locus Ouidii (Met. IX. 687.),
quo septem planetae commemorantur, h vero his verbis describitur: quique premit vocem digiloque -
silentia suadet (Vid. infra Bubastis). Ceterum dubio caret, etiam § Harpocratem dictum
fuisse. Etenim & quoque Horus dicitur, atque constat, C in variis Zodiaci partibus eorum planetarum ¬
assumere nomina, qui domini sunt illarum partium (Sup. §. 7. pag. 86.). Horus vero, siue &,