PRAEFATIO.
Licet libri astronomici ac mathematici, quum insolita studia requirant, legi non
soleant a philologis atque archaeologis; vellem tamen, non pauci examinarent
ac pertractarent has meas quaestiones tum ob varietatem fructuum inde pendentium, -
tum eorum ob grauitatem. Profecto astronomia antiquissima, qualem cognoui ¬
ipse laboribus quidem difficillimis iisque per quadriennium paene tenentibus,
comparata est ita, vt plurimas omnis scientiae nostrae historicae partes, alias instruere, ¬
alias corrigere, alias confirmare posse videatur. Quod cadit praccipue in
chronologiam, historiam, mythologiam, philologiam, exegeticam V. T., astronomiam
et cosmologiam atque palaeographiam, maxime Aegyptiacam, siue hieroglyphicen.
Quod primum chronologiam attinet, iam Newton vidit, eam correctum non iri,
nisi astronomicis obseruationibus inuentis. Chronologia enim, aetate Christi iamiam
dubia passim, eo incertior euadit, quo magis ad Diluuii tempora recedimus. Nescimus
etiamnum post tot opera Newtonis, Salmasii, Marshami, Vsheri, Larcheri, Rollini,
Des Vignoles, Gattereri, Silberschlagii, Walchii, Frankii, Vphagenii, Champollionis
aliorumque permultorum, num pleraeque historiae epochae citius 10, 30, 100, 500,
quin 1000 annis, an serius acciderint, quam vulgo docetur. Vtique omnes viae tentatae, -
omnes fontes exhausti. Nihil fragilius numeris Codicum. Licuit cuiuis scribae
errare, cuivis critico aliena sigla ingerere. Chronologia sacra solummodo ad certam
historiae profanae epocham processit, quae ipsa varie definiri deberet in tanta fontium ¬
perturbatione. Qua de re, quum astronomicae obseruationes certissimae sint,
sane ab astronomia pendet temporum emendatio. Vix vero ac ne vix quidem
Newton, vir immortalis memoriae, praeuidit animo, fore vt centum annis post tam