fullscreen : Systema Astronomiae Aegyptiacae quadripartitum (H. 2/5)

97
Ke00É  noNvuoope1);  atque  Macrobius:  Ooaleo  rov  ravrav  vnaroy  Jsov  uuev  Iao,  jeiuari  pev
r’Aidy,  A  d  apog  dorouel,  Hloу  оe  аeoа,  еrоиooo  o  atoo  lao  2).  Ibidem  tradit  auctor,
solem  siue  Bacchum  significari  imagine  paruuli  hiemali  solstitio,  adolescentis  aequinoctio  verno,
viri  barbati  solstitio  aestiuo,  denique  senis  aequinoctio  autumnali.  Martianus  Capella  (L.  I.  p.20),
Sol,  inquit,  duodecim  formas  conuertit.  Huc  spectat,  quod,  teste  Porphyrio,  O  mystice  dicitur
singulis  horis  formam  immutare,  aut  varios  per  singula  Zodiaci  signa  vullus  induere  (ueraoynuarieogai), ¬
  quodque  diserte  O  uvoiovvuog  vocatur  93).  Similia  traduntur  de  ).  Chaeremon,
ea,  inquit,  quae  de  Osiride  et  Iside  perhibentur  et  fabulae  sacerdotales  omnes  ad  )  modo  crescentis, ¬
  modo  senescentis  varietatem  et  ad  O  cursum  referuntur  94).  Et  hanc  quidem  ob  causam
D  haud  dubie  volvovvuog  a  veteribus  vocatur.  Ex  his  itaque  veterum  astronomorum  et  mythologorum ¬
  locis  sane  colligitur,  O  et  )  nomina  atque  symbola  in  vniuersum  alia  fuisse,  quum
aliis  Zodiaci  in  signis  versarentur.  Idem  etiam  valere  videtur  de  reliquis  Aegyptiorum  planetis.
Nam  astrologi  docent,  vt  vidimus,  etiam  planetas  alias  vires  assumere,  quum  in  aliorum  planetarum ¬
  domiciliis,  siue  aliis  in  signis,  conspiciuntur  95).  Ceterum  haec  sententia  de  varietate
symbolorum  planetarum,  praesertim  C  et  ),  neque  noua  est,  neque  in  dubium  vocata,  sed
dudum  a  mythologis  nostris  recepta  et  approbata  96);  est  autem  grauissima  in  symbolice  Aegyptiorum -
  astronomica  illustranda,  vt  statim  videbimus.
§.  8.
Nomina  mythologico-astronomica  masculina.
Ammon,  Amun,  euov,  Aucov,  Auovv,  Auuovg  significant  nunc  (),  nunc  24  planetam.  Diserte
enim  Amun  vocatur  Sol  in  scriptis  Aegyptiacis  (Young.  Discov.  p.146).  Sacerdotes  nimirum
Muov  oa  oov§ro  (aMoyn  pa  coNT  eop  Amun  Sol,  pater  Hori)  sunt  sacerdotes  Solis.  Item
Macrobius  (Saturn.  L.I.  c.  XXI.  p.  212),  Hammonem,  inquit,  Deum  Solem  occidentem  Libyes
existimarunt.  Fabula  vero  de  Hercule  et  Ione  apud  Herodotum  (II.  c.  42.),  qua  traditur  Amon,
quum  Hercules  (C)  in  signum  Iouis  Amonis  (»)  intraret,  pellem  et  caput  arietis  sibi  imposuisse.
ostendit,  Amonis  nomine  etiam  4  planetam,  a  O  diuersum,  significari.  Hanc  ob  causam  Firmicus ¬
  Iouem,  scilicet  planetam  2,  vocat  habitatorem  rupis  Tarpeiae  (L.I.  c.IV.  p.  14).  Etiam
Diodorus  Siculus  (I.  p.12.  fin.  13),  quo  loco  septem  Cabiros  siue  Planetas  enumerat,  distinguit
Solem  a  Ioue  Ammone.  Iam  vero  Amon  non  solum  planetam  24,  sed  eiusdem  quoque  domus
)  et  &  indicat,  quod  supra  innuimus,  quin  alias  Iouis  possessiones.  Inter  omnes  enim  constat,
91)  V.  Oedipus  Kircheri  Tom.III.  p.128.
92)  Macrobius  Saturn.  Lib.I.  c.  XVIII.
93)  Porphyr.  in  epist.  ad  Anebonem  in  Jamblich.  de  Mysteriis  Aeg.  p.VI.  Euseb.  Praeparat,  Euan.  L.  V.
c.X.  p.  198.
94)  Porphyr.  ep.  ad  Anebon.  in  Jambl.  de  Myst.  p.  VII.  VIII.
95)  Supra  P.I.  §.  46.  No.  V.  pag.  56.
96)  Jablonski  Panth.  Aeg.  I.  157.  ss.  II.  55.  Dupuis  Orig.  de  tous  les  cultes  I.  p.  109,  153.  154.  II.  99.
Kreuzer  Comment.  Herodot.  pag.  148.  Symbolic  I.  275.  ss.  all.
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer