— 95
quos Herodotus interpretatur, propriis suis in nomis habitasse, scilicet infra Thebas atque circa
Sain 83). Quae quidem regiones tribuuntur, vt domicilia terrestria. Item prima inter septem
Aegyptiorum classes septem planetis consecratas, scilicet sacerdotum classis O adscripta, Heliopoli
sedem suam habuit primariam 84). Idem probat fabula de Osiride et Typhone. Nimirum Typhon
frater Osiridis, dicitur, cum rerum omnium regnum, fratri proprium, affectaret, impugnasse Osiridem ¬
eumque superasse. Postea Horus, vt fabulantur, Osiridis filius et vltor, Typhonem superauit. -
Osiridis quidem sepulcra celeberrima erant, alterum in Philarum insula, alterum imis in
finibus Aegypti occidentalibus. Ibi enim versus occidentem ab Alexandria vel Racoti, h prouincia,
situm erat oppidum Taposiris (ONI. eael, oalr, sepulcrum; oycipi Osiris), quod ipsi
Graeci interpretantur sepulcrum Osiridis 85). Quum Osiris, vt in vulgus constat, sit O, atque
Typhon 5, maxime % et : signorum dominus; haec est illius fabulae explicatio. Sol summus
rerum naturalium rex et gubernator, quum ad solstitium hibernum progreditur, perdit sensim
sensimque vires suas beneficas, frigore increscente, ac minimus, fere nullus, est inter % et ax.
Quo loco et tempore hiberno Osiris interemtus dici potest. Iam inde nouus annus nouusque Sol,
Horus, veluti filius Solis, de quo actum et conclamatum erat, existit victor Typhonis, seu frigoris
hiberni. Itaque sepulcrum Osiridis locum habet inter % et :. Quum vero Aegypti terra instar
Zodiaci diuisa fuerit, vt vidimus, ita vt inciperet a «x et finiretur cum %; vtique Aegyptii recte
posuerunt sepulcra Osiridis primaria tum in Philarum insula, tum in Taposiridis oppido, quae
regiones pariter atque et Z signa, quorum symbola sunt, confinia habentur. Denique eundem ¬
prouinciarum et vrbium Aegyptiacarum ordinem, quem Geographicum Taurinense dictum
exhibet, sequuntur Coptorum vocabularia, geographiam Aegyptiacam tractantia; quorum non
pauca examinare mihi licuit 86). Incipiunt enim a finibus Aegypti versus meridiem ac finiunt
catalogum vrbium locis septentrionalibus maxime versus occidentem sitis, aut vice versa.
lam satis de astronomica Aegypti geographia. Perspicuum enim est, qualis quantusque sit huius
geographiae vsus in eruenda veterum Aegyptiorum symbolice astronomica. Quum enim veteres
tradant passim, quae numina, quae animalia sacra quaeque vegetabilia in variis Aegypti vrbibus
culta fuerint; facile erit definire, quorum planetarum, aut Oecodespotarum illa fuerint symbola,
quum ad astronomicam geographiae Aegyptiacae indolem respexeris. Qua in re ita nobis ver
sandum erit, yt maximas ciuitates ad maxima numina, nimirum signorum dominos, referamus,
minores ad Decurias. Nam 36 Aegyptiorum nomi Decuriis 36 iamiam notis respondent. Quum
vero Nomorum diuisio geometricis dimensionibus nitatur, vt veteres tradunt 87); non alio opus
83) Herod. II. 164. 165. VI. 31. Vid. sup. ParsI. §. 49. No. 5. pag. 62.
84) Ptolemaei Quadripart. p. 50. Supra P.I. §. 50. No. 3. pag. 63.
85) Vid. Jablonskii Panth. Aegypt. Part.I. Cap. I. pag. 122.ss.
86) MSS. Vocab. Copt. Arab. Bibliothec. Britann. Lond. No. 158. MSS. Vocab. Copt. Arab. Bibl. Vniu
Oxoniens. No. 1327. 4. No. 44. 45. 47. 49. MS. Copt. Arab. Voc. Roman. Bibl. Vatican. No. 73. in 8. p. P17
MS. Vocab. Copt. Arab. Bibl. Propagand, Fid. Rom. No. 4098. in 8. MS. Voc. Copt. Arab. Bibl. Reg. Par. No.50.
No. 45. No. 46. MS. Voc. Copt. Arab. Bibl. St. German, ibid. No. 17. all. Vid. Champoll. L’Egypte sous les
Pharaons. Vol. II. p. 359.
87) Herod. L. II. c.109. putat, inde geometriam inuentam in Graeciam venisse, Col. Diod. S. L.I. p.37.