— 94 —
12
10
11
Prouinciae
m
m
7
9
Signa
Aegyptu
Domini
inferior
Prouinc. et
5
O
24
2
Signorum
Hemiph.
Domini
h43
Nomorum et
Dhz
8)h
O28
GO9
4 O
Decuriarum
19 20 21
22.23 24 25 26 27
28 29 30 31 32 33 34 35 36
Praeterea tenendum, quod eadem geographia Taurinensis demonstrat, de prouinciis a Memphi
septentrionalibus partim, orientem versus, partim ad occidentem sitis, orientales praecedere occidentalibus. ¬
Vltima enim Aegypti prouincia habetur Alexandria (5), penultima Butus (2); atque
Mendes (8) maxime est orientalis ab, illis †).
Iam quod Geographicum nostrum Taurinense docuit, id veteres, qui de geographia Aegypti
antiqua tradiderunt, magnopere confirmant. Labyrinthus dicitur in media Aegypto conditus fuisse
Quum vero cernantur eius rudera ad locum Moeridis; sequitur, ab loco illo totidem Aegypti provincias ¬
versus meridiem et septentrionem fuisse, quot Labyrinthus haberet domus ab vtraque
parte. Tradunt, Memphi maximum Aegyptiorum templum Vulcano sacrum exstructum fuisse.
Vulcanus vero est (), ex quo sequitur, hanc prouinciam O valuisse domicilium. Thebis, vel in
Memnonio (Ma AMoyN domicilio Amonis), Amonis erat templum splendidissimum, qua de re
haec prouincia Ammonis vel Iouis (24) fuerit, necesse est. Quae quidem omnia adeo consentiunt
cum Geographico Taurinensi, vt vix opus sit, aliarum vrbium exempla afferre. Aries pro symbolo ¬
Ammonis habebatur. Quum vero duo fuerint louis Aegyptii domicilia ad Nilum, alterum a
fine, alterum ab initio Aegypti secundum; facile intelligitur, cur aries duabus tantum in regionibus ¬
cultus fuerit, scilicet in superiori et inferiori Aegypti regione dicta. Ibidem enim ponit Geographicum -
nostrum prouincias, signis ) et X, quibus 24 praeest, respondentes (Tab. II. No. II.
Ar. II. XI.). Vidimus, milites ? sacros fuisse, atque constat, vtrumque eorum ordinem et Ermotybios ¬
(Ep Ma (Moy) + oyBe pugnatores, vel interfectores pugnantium contra, seu hostium) et
Calasirios (KoA, bEA perforare, occidere, coypi stimulus, QAn scalprum), siue najaioogovg,
*) Haec quum scripta essent, vidi, Champollionem, Vir. Cl., de eodem altari Taurinensi scripisse in libro:
Seconde Lettre a M. le Duc de Blacas p. 111., vbi apparet, Champollionem, virum ingeniosum, parum abfuisse,
quin verum videret. Nimirum recte vidit, illam inscriptionem esse geographicam; sed in eo errauit, quod
tradidit, sola vrbium nomina, de quibus non nisi Memphin, Hermopolin M., Ombum, Aphroditopolin et
Philas nominat, in quadratis illis contineri. Scilicet agitur potius de 12 Aegypti prouinciis, seu, vt fundamenta ¬
illa domiciliorum depicta docent, de domiciliis 12 deorum magnorum, atque de astronomico -geographicis ¬
Aegypti diuisionibus. Ceterum nomen regis adscriptum non est Athoouti, nec Arthoouti, vt Champollion
vult loco laudato; sed Sethi, quippe principis dynastiae XIX, de quo infra fusius dictum.