Volltext : Systema Astronomiae Aegyptiacae quadripartitum (H. 2/5)

—  92  coeli, -
  àvriuinog  ożoavov,  aemulus  Coeli,  quo  significatur,  partitiones  Aegypti  ad  similitudinem
Zodiaci  factas  atque  pares  partium  dominos,  seu  numina,  constituta  fuisse  76).  Denique  huc
facit  Porphyrius:  Aegyptii,  inquit,  vy»  àni  navra  durauiv  vov  Jeov  dia  ror  ovvvouov  (owv,  ýv
čxaorog  rov  Jewv  nageoyev,  è90poxevoav77).  Quo  loco  haud  obscure  traditur,  animalia  per  singulos ¬
  nomos  culta  eorum  deorum  symbola  fuisse,  quae  in  singulis  Zodiaci  Decuriis,  nomis  Aegyptiacis -
  respondentibus,  domini  crederentur.
lam  clarum  est,  symbolicen  Aegyptiorum  astronomicam,  a  qua  omnis  fere  scriptorum  huius
gentis  astronomicorum  interpretatio  pendet,  erui  satis  non  posse  absque  antiquae  Aegypti  geographiae -
  auxilio.  Veteres  enim,  quamquam  etiam  hanc  disciplinam  illustrarunt,  non  sufficiunt,
quum  agitur  de  omnibus  ac  singulis  Deorum  Dearumque  Aegyptiacarum  nominibus,  simulacris,
animalibus,  arboribus  plantisque  sacris  ad  septem  planetas  atque  Zodiaci  patronos  referendis.
Ceterum  ne  posterior  quidem  Aegypti  geographia  satis  apta  esse  videtur  ad  enucleandam  symbolicen -
  astronomicam.  Constat  enim,  Romanos  potissimum  antiquam  nomorum  Aegyptiacorum
rationem  mutasse.  Quam  ob  causam  inuenienda  est  geographia  Aegypti  satis  antiqua,  quae  antiquam ¬
  ac  genuinam  prouinciarum,  nomorum  et  singularum  vrbium  rationem  et  interualla  exhibeat.
Huius  autem  generis  antiquissimam  Aegypti  descriptionem  astronomico-  geographicam  inueni  Augustae -
  Taurinorum.  Quum  mihi  enim  liceret  per  Regiam  gratiam  atque  summam  magistratuum
Taurinensium  liberalitatem  anno  1825’  in  celeberrimo  illo  Museo  Regio  Aegyptiaco  per  integrum
fere  annum  studia  mea  Aegptiaca  acerrime  prosequi  et,  quidquid  aderat,  accuratissime  examinare ¬
  meumque  in  vsum  describere;  incidi  in  monumentum  antiquissimum,  altaris  rotundi  speciem
cum  inscriptione  hieroglyphica  longissima,  argumenti  astronomico  -geographici,  ex  aetate,  vt
nomen  adscriptum  docet,  regis  Sethi.  Cuius  monumenti  granitei  haec  est  ratio.  Altum  est  circiter -
  tres  pedes,  tabulae  rotundae  speciem  prae  se  ferens.  Nititur  hicce  discus  vno  pede  cylindraceo. -
  Cuius  tabulae  diameter  fere  aequalis  est  duabus  vlnis,  circumferentia  sex  vinis,  altitudo
quasi  vni  pedi.  Superior  pars  huius  disci  vel  tabulae  plurimos  sulcos  habet,  qui,  vt  sulci  lapidum
molarium,  a  partibus  exterioribus  vndique  ad  mediam  currunt,  quae  quidem  media  pars  et  tabulae
et  pedis,  seu  subsellii,  caua  est.  Ex  quo  colligitur,  hunc  lapidem  serius  ab  Arabibus  in  molis
adhibitum  fuisse.  Inscriptio  huius  lapidis  durissimi  hieroglyphica,  quasi  vnum  pedem  alta,  quae
cernitur  in  parte  disci  verticali,  bene  conseruata,  quatuor  partibus  atque  68  versibus  verticalibus
constat.  In  his  versibus  facile  discernuntur  deinceps  12  figurae  hieroglyphicae,  domus  speciem
prae  se  ferentes,  quibus  quidem  quadratis  figuris  alia  signa  hieroglyphica,  quippe  nomina  domiciliorum ¬
  illorum,  vel  vrbium,  inscripta  sunt.  Praeterea  post  vrbium  nomina  significata  sunt
numina,  quae  72  illis  in  locis  Aegypti  culta  fuerint.  Iam  hanc  esse  astronomicam  Aegypti  geographiam, ¬
  plurima  sunt  indicia.  Primum  enim  altaria  Aegyptiorum  alia  non  rotunda,  sed  plerumque
quadrata  sunt  forma,  atque  prouinciae  12  Aegyptiacae  in  circulum  scriptae  plane  conueniunt  cum
12  signis  circuli  ecliptici.  Quatuor  huius  inscriptionis  partes  respondent  quatuor  Zodiaci  angulis,
scilicet  punctis  aequinoctialibus  atque  solstitialibus.  Denique  72  illae  inscriptionis  diuisiones  sig76) ¬
  Heliodorus  Aeth.  L.  IX.  p.  423.443.444.  ed.  Bourd.
77)  Porphyr.  de  Abstin.  Lib,  IV.  §.9.
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer