— 91
aedificatus dicitur, haec erat ratio. Collocatus erat in media Aegypto, extensus a meridie versus
septentrionem, ad instar ipsius Aegypti, duasque in partes diuisus ita, vt altera cum sex aulis
atque 18 sacellis ad Philarum insulam spectaret, altera cum totidem aedificiis ad mare medium 7°)
Iam habes 12 domicilia planetarum, seu signa Zodiaci, atque 36 Decurias. Reapse 12 illae
partes a 12 diis occupatae et apellatae erant, de quibus Nemeseum, seu domus h, Iseum, seu
domus ), Anubideum, seu domus §, atque Serapeum, seu domus altera h, commemorantur a
veteribus 71). Iam vero Labyrinthum imaginem Aegypti fuisse propriam, grauissimis argumentis
euincitur. Longum enim hoc aedificium cum diuisionibus suis, et coelestibus, et geographicis
Aegyptiacis, non ab oriente ad occidentem, vt Zodiacus, pergebat, sed, vt ipsa Aegyptus, a meridie ¬
ad septentrionem. Idem probat verbi etymologia, quam Plinius iam innuit loco laudato,
dicens, id opus Soli sacrum esse exstructum. Descendit enim hoc nomen a AA noYpO NOO
i. e. sol, rex mundi. Nam Oo terram, okxovuevyy, non vero coelum, vel Zodiacum significat.
Etiam Cicero (N. D. III. 22.) tradit, Vulcanum (O) custodem Acgypti fuisse. Denique ipsa
quaedam Aegypti regio domus mundana Hori vocatur 72). Adde locum luculentissimum Strabonis
(L.XVII. §.37. p. 580. Tz). Dicunt, inquit, tot aulas in Labyrintho factas esse, quia solerent
omnes praefecturae eo conuenire, alque epulum quoddam sacris viris (diis masculis) ac mulieribus ¬
(diis feminis) fiebat. Quaeuis autem praefectura in suam aulam procedebat. Ergo tot erant
in Labyrintho aulae, quot prouinciae Aegypti, tot numina, quot dii signorum et decuriarum
domini. Ergo Labyrinthus imago Zodiaci atque Aegypti. Addit praeterea Strabo, in fine Labyrinthi -
fuisse Pyramidem, sepulcrum Imandis (AMENT i. e. C inferni, in %). Ergo Labyrinthi
pariter atque Aegypti finis Z erat, vltima prouincia.
lam quum Aegyptus imago quaedam terrestris fuerit coeli mythologici; vix opus est demonstrare, ¬
variis Aegypti in partibus ea numina, vel symbola sacra, culta fuisse, quae similibus Zodiaci
partibus praeessent. Etenim quasi per se intelligitur, qui planeta, exempli gratia, dominus esset in
8, eundem etiam eius prouinciae patronum fuisse, quae huic signo responderet inter 12 Aegypti
prouincias. Idem valet de nomis seu Decuriis terrestribus. Et hoc testantur Aegyptiorum vrbes
et prouinciae, quarum nomina astronomica et Dii tutelares, vel symbola sacra, nota sunt. Sic
vrbs Heliopolis dicitur a (), siue respondeat signo 9, cuius dominus C est, siue alicui Decuriae, ¬
O patrocinio adscriptae 73), atque eadem in vrbe leones colebantur, quod quidem animal,
vt supra vidimus, O symbolum erat*4). Et hanc ob causam recte veteres iterum iterumque
monuerunt, Aegyptiorum Deos quosdam ad Nilum ortos esse 75). Ad ripas enim Nili per varios
Aegypti tractus Deorum templa et simulacra orta sunt. Nilus vero diserte dicitur similitudo
70) Plin. L. 36. c. 13. L. 37. c. 5. Herod. II. 147. 148.
71) Jablonskii Panth. Aeg. III. p. 3. s. 6.
72) Plutarch. de Is. p. 373. Movot interpretatur odzov’Poov KoQLtixo„, atque Athribis, 40vgt BAKI, Athyris vrbs
vel regio, satis nota est.
73) Supra Pars I. §. 9. §. 17. pag. 16. 24.
74) Aelian. de An. L.XII. c.7. V. 39. Horapollo L. I. c. 17. Jablonskii Panth. Aeg. I. 219. Vid. supra §. 50.
pag. 63. No. 5.
75) Diodorus S. p.12. Cic. Nat. D. III. 22. 23. Arnobius p. 135.137. Diog. Laert. §. 1. Homer. II. 14. Marsham -
Chron. p.272.
M 2