Full text : Systema Astronomiae Aegyptiacae quadripartitum (H. 2/5)

—  80
praedicari  poterant.  Sic  in  columna  notissima  Isidis  haec  Dea  vocatur  domina  regionis  Nisaeae,
tum  domina  nomi  et  vrbis  Bubastis,  tum  nutrix  Aegypti.  Eadem  dicitur  Saturni  filia  natu
maxima  et  Mercurii  discipula,  inuentrix  frugum  et  oriens  in  Canis  sidere  32*).  Quae  quidem
mythorum,  vel  adtributorum  diuinorum  repugnantiae  explicari  sane  nequeunt,  quum  obliuiscimur,
Aegyptios  ad  vnum  idemque  numen,  vel  ad  eundem  planetam  permultas  et  peruarias  mundi  partes
retulisse.  Idem  valet  de  nominibus  numinum.  Quamquam  enim  aliis  ea  nominibus  vocarunt,
quum  sunt  planetae;  aliis,  quum  sunt  signorum  domini  aut  Decani;  aliis  porro,  quum  ventis,  aut
regionibus,  aut  nemoribus,  aut  fluuiis  aliisue  rebus  praesunt:  manet  tamen  in  omnibus  genuina
quaedam  indoles,  veluti  genuina  substantia.  Hanc  quidem  ob  causam  veteres  Solem  et  Lunam  et
alios  planetаs  аоarunt  uна  еааоииио,  nuне  оlohoug  2)
Itaque  nihil  obstat,  quin  concludamus,  omnes  Aegyptiorum  Deos  Deasque  proprie  ad  astronomiam ¬
  spectare.  Quum  vero  mythologia  Aegyptiorum  est  astronomica;  sequitur,  omnes  personas
eorum  mythologicas  esse  symbola  astrorum  tum  planetarum,  tum  partium  Zodiaci.  Quod  quidem
ante  omnia  nobis  hac  nostra  de  Aegyptiorum  astronomia  disputatione  demonstrandum  erat.  Quum
vero  Aegyptiorum  numina  sua  habeant  nomina  singularia,  atque  variis  imaginibus  et  insignibus
peculiaribus  exprimantur,  nec  non  variis  animalibus  aliisque  rebus  sacris  significentur;  triplex
Aegyptiorum  est  symbolice  astronomica,  phonetica  scilicet,  imaginea  atque  mimetica,  si  dicere
licet.  Animalia  enim  et  caetera  sacra  Deorum,  quorum  symbola  sunt,  naturam  imitari  dicuntur.
§.  4.
Nomina  mythologico  -  astronomica.
Admodum  probabile  est,  innumera  fere  fuisse  numinum  Aegyptiorum  nomina  et  cognomina.
Quum  enim  ipse  Sol  et  Luna  nunc  avoiovvuot  nunc  nołvovvuor,  vt  vidimus,  dicantur;  vix  dubium
est,  quin  veteres  reliquis  etiam  planetis  varia  nomina  tribuerint.  Quemadmodum  vero  Di
Aegyptiaci  aliis  nominibus  appellantur,  quum  planetas  significant,  aliis,  quum  dominantur  12  Signis
coelestibus,  aut  36  Decuriis;  ita  quoque  tamquam  patroni  60  Horiorum,  et  120  Toporum,  et  144
Dodecatemoriorum,  et  360  Graduum,  et  aliorum  domiciliorum  domini  sua  nomina  peculiaria  tenuisse
videntur.  Nihil  dicamus  de  dominis  regionum,  ventorum,  aquarum  aliarumque  rerum  terrestrium
nihil  de  Chronocratoribus.  Sed  de  his  nominibus  mythologico-  astronomicis  admodum  pauca  veteres ¬
  nobis  conseruarunt,  quorum  catalogus  infra.  His  accedunt  nomina  planetarum  vulgaria,
signorum  Decanorum,  Stationum  Lunarium,  Mensium  atque  regum  Aegyptiacorum  primorum  34)
Non  ineptum  esset  hoc  loco,  omnia  haec  vocabula  explicare  atque  ad  radices  suas  Copticas  reducere; ¬
  sed  vereor,  ne  operam  et  oleum  perdam.  De  nominibus  enim  Deorum  Aegyptiacorum
passim  Jablonskius  disputauit  in  Pantheo  suo,  quorum  multa  nimis  incerta  esse  videntur;  certiora
infra  afferantur.  Decanorum  nomina  Salmasius  tentauit;  sed  de  his  dolendum,  miram  esse  codicum ¬
  atque  Firmici  et  Valentis  discrepantiam.  Signorum  vero  et  Stationum  Lunarium  nomina,
32")  Diodor.  Sic.  Biblioth.  Lib.  I.  cap.  27.  pag.  31.
33)  Vid.  Jablonskii  Panth.  Aeg.  Vol.  1.  p.  157.  ss.  II.  55.  ss.
34)  Vid.  sup.  P.I.  §.  4.  §.  17.  §.  32.  rel.  pag.  12.  23.  40.
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer