79
cuius numina clarissimis et certissimis veterum locis, vt vidimus, ad planetas atque Zodiacum
referuntur.
Porro commemorantur Aegyptiorum Dii, qui partim ad nullum planetam, aut Zodiaci signum,
partim ad plura referri posse videntur. Sane de multis numinibus aut paucissima, aut tam aliena
praedicantur, vt difficillimum sit de natura eorum astronomica iudicare. Sed haec nulla est ratio
negandi, eiusmodi Deos Deasue, quod de aliis clarum est, ad astronomiam spectare. Sunt enim
multa, quae veteres obiter monuerint, aut omiserint. Neque hoc negari potest, nonnulla Aegyp
tiorum numina secundum quasdam proprietates et adtributa atque symbola, quae veteres iis adscribant, ¬
non ad vnum planetam aut Zodiaci partem, sed ad plures iure meritoque referri posse.
Quod non licet mirari. Vidimus enim in superioribus 29), esse quasdam vires, effectus et symbola
binis ternisque plánetis communia. Ceterum, theologiam in mysteriis habitam fuisse apud Aegyptios, -
quis est, qui ignoret? Atque haec est mysteriorum veterum ratio, vt ambiguitate impediat -
nouitios, vel profanos. Quod egregie pluribus exposuit Meyerus, Vir S. V. 30). Nulla
vero est ambiguitas, quin in se ipsa habeat solutionem suam.
Denique sunt Aegyptiorum numina, quae non ad coelum, sed diserte ad terram resque naturales -
referantur, veluti Deus Nilus. Haec Chaeremon quoque loco laudato luculenter docet.
Sed bene hoc loco tenendum est id, quod astronomi nostri tradunt, scilicet omnem rerum naturam,
tum coelum, tum terram, tum adspectabilia, tum inadspicua, septem planetarum imperio subiecta
esse 31). Quemadmodum planetae praesunt 12 Signis, Decuriis, Horiis, Dodecatemoriis, Moeris
aliisque coeli partibus; ita etiam dominantur regionibus coeli, terrarum tractibus, montibus et
vallibus, fluminibus et maribus, variis hominum generibus, animalibus, arboribus, plantis, saxis,
metallis aliisque rebus, quarum indicem supra exhibuimus. Atque haec innuit egregius antiquitatis
scrutator Eusebius, dicens, mundum inter septem planetas diuisum esse 32). Rem plane eandem
tradit Cicero (Nat. D.I. c.13). Deos, ait, esse octo; quinque qui in stellis vagis (planetis) nominantur; ¬
vnum (terrarum orbem) qui ex omnibus sideribus, quae infixa coelo sunt, ex dispersis ¬
quasi membris, simplex sit putandus deus; septimum (, octauam ). Quae verba clarius
adhuc explicat Clemens (Protrept. p.44), dicens, esse septem Deos planetas, octauum vero, qui
ex his omnibus constat, mundum. Iam clarum est, etiam terrestria Aegyptiorum numina ad
coelestia, siue ad astra referri debere. Quamquam enim non exigua inde ambiguitas oritur, res
tamen non aliter fert. Sic quum e. g. Aegyptii Iouem suum nominant; in oculos incurrit, hoc
nomine innumeras fere notiones et ideas innui. Cogitandum enim est primum de Planeta Deo,
hinc de domino signorum, hinc alio respectu de domino temporis, aut de terrae tractu, aut vento,
aut fluuio, aut alio numine. Quam ob causam de Diis Aegyptis res maxime variae et diuersae
29) Vid. Pars I. §. 54.
30) Joh. Fried. von Meger Biäter für höhere. Wahrheit. Vol. V. Francofurti a. M. 1824. p. 115.
31) Vid. Pars.I. §. 46. 47. ss. Col. Tab. lithogr. I.
32) Euseb. Praep. L.III. c.9. etiam haec habet: Ea porro Aegyptiorum doctrina fuit, ex quibus, vti suam
Orpheus Theologiam hauserat, ita mundum vtique Deum esse voluit, ex pluribus Diis, tamquam sui partibus
(nam ipsas quoque mundi partes Deorum in numero ab ipsis repositas fuisse, ante demonstrauimus) compositum ¬
et constitutum.