77
numina sua haberent templa suisque modis colerentur. Satis enim constat de varis Aegyptiorum
festis variis in locis celebratis variorumque numinum in honorem institutis. Numina vero illa
prouinciarum et nomorum sunt domini signorum atque Decani, de quo accuratius infra. Denique,
quod supra demonstratum est, Aegyptii non solum planetis, sed etiam 12 signis, Decuriis, Horiis
et reliquis coeli particulis diuinas virtutes et proprietates adscripserunt, quod fieri non potuisset,
si stellas, vel varias Zodiaci diuisiones pro Diis non habuissent 25). Vidimus enim suprema
Aegyptiorum numina fuisse planetas, hinc Signa Zodiaci, hinc Decanos, hinc reliqua vsque ad
Moeras, quippe infimos deos. Quid dicam denique de eo, quod Homerus ipse Oceanum dicit
lauacrum deorum, scilicet planetarum, signorum Zodiaci et reliquarum stellarum (Iliad. R. A.
423. Hymno ad Lunam v. 7.)? Quotidie enim sidera coeli ad Oceanum Homericum descendunt
eoque lauantur. Annon clarum est, etiam ex Graecorum, quippe ab Aegyptiis doctorum, sententia ¬
non esse Deos praeter planetas et Zodiaci partes? lam satis de symbolice Aegyptiorum
astronomica in vniuersum. Sufficiunt enim haec veterum testimonia ad confirmandum id, quod
Chaeremon tradit, Aegyptios non alios Deos Deasque habuisse, nisi planetas atque stellas
fixas, quas diximus. Iam vero haec grauissima sunt. Ab hoc enim argumento tota pendet explicatio ¬
scriptorum astronomicorum, quotquot supersunt, Aegyptiacorum. Quum enim verum est,
quod tot veteres scriptores tradunt, omnia Aegyptiorum numina origine esse astronomica, iam
nouimus certe in genere, quibus symbolis Aegyptii in monumentis suis astronomicis partim planetas ¬
expresserint, partim varias illas Zodiaci partes, quarum in finibus, certo quodam tempore,
planetae apparuerint. Inde enim sequitur:
I. Varia numinum Aegyptiorum nomina et cognomina, quae veteres auctores atque inscriptiones ¬
Aegyptiacae, Copticae, Graecaeque nobis conseruarunt, ad planetas aut Zodiacum referenda ¬
esse.
II. Varias Deorum Dearumque imagines, quae in omnibus fere monumentis Aegyptiacis
cernuntur, quaeque insignibus suis aliisque adtributis facile dignoscuntur, esse symbola aut planetarum, ¬
aut partium Zodiaci.
III. Varia animalia, arbores, plantas, instrumenta, artificia eiusque generis alia, quippe
variis Diis sacra eorumque symbola, eadem quoque nunc ad planetas, nunc ad Zodiaci partes
indicandas adhiberi potuisse ac debuisse in scriptis Aegyptiorum astronomicis.
§. 3.
Argumenta contraria.
Quamquam Chaeremon, sacerdos Aegyptius, clarissime et disertissime tradat, yt vidimus,
Aegyptios non alia habuisse numina praeter astronomica; et quamuis Herodotus, Diodorus, Proclus, -
Firmicus, Diogenes Laertius, Manetho, Scriptores Sacri aliique permulti confirment, id
quod Chaeremon contendit : huic sententiae tamen non pauca argumenta eaque grauissima obstare
videntur. Primum enim non satis intelligitur, quomodo natio nobilissima et sapientissima, per
25) Vid. supra P.I. §. 46. 47. segq. pag 55.