Full text : Systema Astronomiae Aegyptiacae quadripartitum (H. 2/5)

75
Cabyros  Samothraces  vocarunt  9eove  ueyalovg  et  divarovg,  atque  in  Laconia  Pausanias  septem
Cabyrorum  columnas  vidit  7).  Etiam  Graeci,  vt  Plato  tradit,  septem  planetas  coluerunt  8).  Apud
Arabes  vero  vsque  ad  septimum  saeculum  post  Christum  planeta  Q  25,  Xaßao,  appellari  consueuit. ¬
  Apud  Persas  quoque  septem  principes  (planetae)  summi  regis  (Dei  O.  M.)  faciem  adspicere ¬
  atque  post  hunc  summam  potestatem  exercere  dicuntur.  Hinc  sanctitas  illa  numeri  septe
narii  per  totam  antiquitatem  celebrata.  Hinc  septem  Aegyptiorum  ordines,  quorum  nobilissimus,
nimirum  sacerdotum  ordo,  Soli  consecratus  fuit.  Quid?  quod  numi  Aegyptiaci  exstant  astronomici,
in  honorem  imperatorum  Romanorum  excusi,  quibus  septem  planetae  septem  deorum  summorum
Graecorum  Romanorumque  imaginibus  et  adtributis  exprimuntur  9).  Hinc  septem  hebdomadis
dies  a  septem  numinibus  maximis,  quippe  planetis,  appellantur.  Ipse  Manetho,  sacerdos  Aegyptius
in  libro  suo  astrologico  septem  planetis  non  solum  nomina  deorum  tribuit,  sed  iis  etiam  vti  numinibus ¬
  sacrificari  diserte  tradit  10).  Aegyptiorum  vero  deos  planetas  fuisse,  Eusebius  luculenter
demonstrat.  Phoenices  quidem  et  Aegyptios,  inquit,  omnium  primos  Soli,  Lunae  atque  stellis
(planetis  et  fixis)  diuinitatem  tribuisse,  vulgatum  est,  iisdem  solis  rerum  omnium  ortus  interilusque ¬
  causam  assignasse  1).  Etiam  Proclus  planetas  deos  vocat  et  dominos  mundi,  „ooνozparooae  12
Haec  de  cultu  planetarum  in  vniuersum.  Aegyptios  vero  singulos  planetas  pro  diis,  vel  singula
idola  pro  planetis  habuisse,  tam  multa  veterum  loca  testantur,  vt  omnia  afferre  taedeat.  Sic
Herodotus  vidit,  O  et  )  per  totam  Aegytum  coli,  quod  Diodorus  Siculus  et  Eusebius  confirmant  13).
Eadem  fere  tradit  Diogenes  Laertius.  Aegyptiorum,  inquit,  de  diis  philosophia  talis  est.
Solem  ac  Lunam  deos  esse,  alterumque  Osirin,  alterum  Isin  appellatos  14).  Quum  vero  Osiris
et  Isis  variis  Aegypti  in  locis  culti  fuerint  suaque  et  templa  et  idola  cum  insignibus  propriis  habuerint;
clarum  est,  horum  numinum  et  nomina  et  imagines  symbola  fuisse  C  et  )  apud  Aegyptios.
Similiter  Proclus  stellam  §  Apollinem,  stellam  3  Herculem  vocat  15).  Constat  vero  duo  in
Aegypto  numina  culta  fuisse,  quae  Graeci  cum  Apolline  et  Hercule  compararent;  ex  quo  sequitur
illa  numina,  vtut  efficta  et  insignibus  ornata,  planetarum  §  et  o  symbola  fuisse.  Eandem  sententiam -
  ipsa  Scriptura  Sacra  confirmat  16).  Scriptores  enim  inspirati  iterum  iterumque  inuehunt
in  nefandam  illam  Aegyptiorum  idololatriam,  cultumque  animalium,  a  qua  populum  Israeliticum
7)  Vid.  Jablonskii  Pantheon  Aeg.  Proleg.  p.  LXI.  ss.
8)  Platon.  Cratylus  pag.  63.  Bas.  ed.  Idem  de  Zabiis  tradit  Maimonides.  Vid.  Dan.  Millius  Diss.  D.IX.
p.  278.  s.  ed.  prima.
9)  Vid.  Dupuis  Origine  de  tous  les  cultes  Vol.  I.  Tab.II.  pag.  178.  Kreuzer  Symbolik  Tab.  VI.  No.12.
10)  Manetho  Apotelesmat.  L.I.  ver.  203.  vbi  planetae  vocantur:  (  Hlos,  )  Myvn,  §  Loun,  Q  Kvdegela,
Aons,  24  Zevs,  b  Koovog,  quibus  quidem  omnibus  ceu  Diis  sacrificia  offerantur.
11)  Euseb.  Praeparat.  Euangel.  L.I.  cap.  6.  Prolixius  eadem  tradit  Lib.  III.  c.  4.
12)  Procl.  in  Platon.  Tim.  L.  IV.  pag.  251.
13)  Herodot.  Lib.  II.  cap.  42.  Diod.  Sic.  L.  I.  cap.  10.  Eusebius  Pr.  Eu.  L.III.  c.  4.
14)  Diogenes  Laert.  in  Prooemio  de  vitis  philosophorum  §.  10.
15)  Procl.  Diadochi  Paraphras.  in  Ptol.  L.  1.  c.IX.  p.  33.  §.  4.  II  Col.  Ptolemaei  Quadripart.  L.I.  c.1X.
p.8.  Vide  supra  pag.  31.  sign.  II.
16)  Amos  V.25,  26,  col.  LXX,  et  Actor.  VII.  43,  Deuter.  IV.  19.  lob.  XXXI.  26.  27.  2.  Reg.  XVI.  16
Exod.  VIII.  25.  26.
K2
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer