§. 1.
Introductio.
Quum de planetis atque Zodiaci partitionibus apud veteres Aegyptios vsitatis disputatum sit in
superioribus; iam quaeritur, quibus symbolis haec natio tum planetas, tum partes Zodiaci expresserit. ¬
Omnes enim populi astronomiam factitantes signa quaedam adhibuerunt, quibus planetas
atque segmenta Zodiaci significarent. Quod quidem non potuit non fieri aut phonetica, aut symbolica ¬
ratione, aut vtroque modo coniuncto. Sic nostri astronomi primum Aegyptiorum planetam ¬
vocant Lunam, primumque Zodiaci dodecatemorium Arietem, quorum symbola haec habent:
», Y, et sic in reliquis. Quum vero constet, Aegyptios ab antiquissimis inde temporibus astronomiam ¬
factitasse scriptisque patriis celebrasse, quumque dubitari nequeat, esse inter hieroglyphica
Aegyptiorum monumenta, quibus obseruationes astronomicae describantur; opus est, accuratius
demonstrare, quibus vocabulis signisque hieroglyphicis illi vsi fuerint in scriptis suis astronomicis.
Quamquam enim in superioribus dictum est de nonnullis planetarum et segmentorum eclipticorum
nominibus, atque de variis eorum symbolis, quippe quae in scriptis Graecorum, Latinorum Coptorumque ¬
astronomicis occurrunt; haec tamen non sufficiunt ad interiorem astronomiae Aegyptiacae
naturam intelligendam et ad integram huius populi symbolicen astronomicam instruendam. Itaque
hoc potissimum agitur, vt demonstretur, quibuscunque figuris, aut simplicibus, aut compositis,
Aegyptii tum planetas, tum singulas coeli partes significauerint. Qua quidem in dissertatione
antiquam rationem seruabimus. Scilicet veteres scriptores ante omnia audiamus, quippe qui, vt
nihil fere antiquitatis scitu dignum omiserunt, ita quoque de symbolice Aegyptiorum astronomica
plurima, eaque grauissima tradiderunt. Veterum vero tanta est cum in aliis, tum hac in re auctoritas, ¬
tantusque inter singulos consensus, vt, quum eos duces sequimur, a scopo aberrare haud
facile possimus. Atque vt libere dicam, quod antiquitatum scrutatores, maxime mythologi, magis
suo ingenio indulserunt, quam veterum auctoritati fidem habuerunt his in quaestionibus, inde
euenit, vt grauissima ac prima Aegyptiorum ars tam diu incognita manserit, vt tanti in chrono
logiam, historiam, mythologiam aliasque disciplinas errores irrepserint. Quamquam enim Jablonskius, ¬
Vir S. V., rectam et veram viam ingressus est ad astronomiam et mythologiam Aegyptiacam
illustrandam; recentiores tamen huius viri nunquam satis laudandi rationem non argumentis refellerunt, ¬
sed iniuste quidem damnarunt atque non lucem et ordinem, sed tenebras et disordinem
in disciplinas, quas diximus, denuo intulerunt.