Volltext : Systema Astronomiae Aegyptiacae quadripartitum (H. 2/5)

—  69  euentus -
  in  rerum  natura  vitaque  communi  numinibus  suis  adtribuerint,  eiusque  generis  alia.
Quorum,  si  breuiter  repetere  licet,  haec  fere  est  summa.
I.  Aegyptii  de  planetis  non  nisi  eos  nouerunt,  qui  meris  oculis  conspiciuntur,  scilicet  §  9
2  h,  quibus  )  et  O  adnumerarunt,  tamquam  planetas,  vel  astra  erratica.
II.  Nomina  planetarum  sunt  multa  et  varia,  partim  naturam  eorum  significantia,  partim
mythologica.
III.  Zodiaci  diuisiones  sunt  plurimae  et  diuersissimae,  a  maximis  vsque  ad  minimas,  a
semicirculis  vsque  ad  minutas  et  secundas.
IV.  Quamquam  fere  viginti  diuisiones  eclipticae,  quarum  singulae  minoribus  deinceps  partibus ¬
  constant,  numerari  possunt,  primariae  tamen  et  maxime  adhibitae  hae  fuisse  videntur:
Semicirculi,  Trientes,  Quadrantes,  Signa,  Stationes,  Decuriae,  Horia,  Dodecatemoria,  Gradus,
Minutae  34).
V.  Quaeuis  zodiaci  et  aequatoris  pars,  imo  quaeuis  fere  stella,  dominum  seu  patronum  aliquem ¬
  habet  de  septem  planetis.
VI.  Item  temporum  spatia  singula  a  maximis  ad  minima  vsque  subiecta  sunt  imperio  alicuius ¬
  planetae.
VII.  Septem  planetae  atque  coeli  terraeque  partes  nec  non  temporum  spatia,  quibus  singuli
praesunt,  tamquam  numina  habentur  vel  cogitantur,  quippe  auctores  omnium  rerum,  quae  fiunt
in  natura  vitaque  humana,  siue  sint  bona,  siue  mala.
VIII.  Quamuis  planetae  alii  sint  benefici,  alii  malefici,  alii  denique  nunc  mali,  nunc  boni;
singulis  tamen  virtutes  et  affectus  peculiares  et  singulares  adscribuntur.
IX.  Quaecunque  alicui  planetae  adtribuuntur,  eaedem  sunt  proprietates  partium  earum  coeli,
terrae  atque  temporum,  quibus  illud  numen  planetarium  praestat,  seu  quarum  dominus  est.
X.  Numinum  astronomicorum  malorum  effectus  ac  symbola  sunt,  quaecunque  in  rerum  natura
vitaque  humana  malefica  esse  putantur;  bonorum  contra.
XI.  Numinum  astronomicorum  effectus  et  symbola  cernuntur  1)  in  rerum  natura,  siue  in
coelo,  siue  in  terra;  2)  in  hominibus,  tum  in  spiritualibus,  tum  in  corporalibus  eorum  proprietatibus; ¬
  3)  in  animalibus,  quadrupedibus,  auibus,  piscibus,  insectis  aliisque;  4)  in  partibus  corporis
humani  atque  animalium;  5)  in  arboribus  et  plantis  variis  earumque  partibus;  6)  in  metallis.
terris,  coloribus  multisque  rebus  arte  et  ingenio  humano  profectis.
XII.  Quum  Aegyptii  vnicuique  planetae  singularem  indolem  et  efficaciam  tribuerint,  accidit,
vt  plerumque  ea  sint  alicuius  planetae  symbola,  quae  cum  natura  planetae,  aut  vera,  aut  suppositia, ¬
  maxime  conueniunt.  Sic  lupus  significat  ,  vt  vidimus,  quoniam  in  vtroque  erratica  et
rapax  natura  esse  credebatur.  Symbolum  h  est  locusta,  quoniam  instar  h  perniciem  afferat,
Leo,  quippe  animal  fortissimum  et  valentissimum,  O  significat  tamquam  planetam  valentissimum
inter  reliquos  planetas.  Taurus,  Povg,  vero,  vt  Valens  dicit,  propterea  )  symbolum  esse  putaba34) ¬
  Quo  facilius  variae  coeli  diuisiones  a  maximis  ad  minimas  vno  obtutu  lustrari  possint,  adiecta  est
sub  finem  huius  libelli  tabula,  cuius  explicationem  in  margine  habes,
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer