56
sibi velit annus ille magnus, quo rerum omnium vicissitudines nullo die nullaque hora sint eaedem
vel satis similes, quo vero absoluto rerum omnium redintegratio fatorumque repetitio incipere credebatur. -
Ceterum hac tali fide omnem numinis O. M. et prouidentiam, et sapientiam, et gratiam ¬
e medio tolli et, quae homo aut bene meruerit, aut peccauerit, ad ferrea fati inexplicabilis
et inexorabilis decreta referri; id iam venerandus Pater, Sextus Empiricus in libro suo aduersus
astrologos docuit. Iam propius ad rem accedamus. Et constat astrologia Aegyptiaca his quidem
capitibus primaris 25).
I. Planetarum ali sunt benefici, ali malefici, ali denique nune boni, nune mali. A benefici.
proueniunt quaecunque accidunt bona hominibus, a maleficis contra. Et benefici sunt semper 2
et 2, malefici 6 et d, varius autem §. Sed C et ), quamuis sint quoque benefici semper et
fortiores reliquis omnibus, aliam tamen vim habent in aliis locis.
II. Stellae omnes atque constellationes, maxime in Zodiaco positae, aliae beneficae sunt, quae
planetas bonos habent dominos, aliae maleficae, maleficis planetis addictae, vt % et ax, quippe
quibus 5 vt dominus domus praeest.
III. Circuli horoscopici loca alia sunt benefica, alia malefica, de quibus supra dictum est.
IV. Tempora fausta sunt, quae beneficos planetas dominos habent, infausta contra.
V. Quamdiu planeta quidam in domicilio alius domini versatur, vires huius domini cum
viribus planetae quodam modo coniunguntur, ita quidem, vt malefici et benefici quique de sua
natura aliquid perdant ac remittant in gratiam contrarii. Idem valet de dominis temporum et de
Horoscopo.
VI. Quo fortiores sint personae apotelesmaticae, eo minus de viribus suis perdunt, eo magis
vero alterius domini naturam siue malam siue bonam infringunt.
VII. Inter planetas quidem C et ) fortissimi sunt, reliqui eo fortiores, quo magis propinqui
C. Domini vero Zodiaci et temporum, licet inferiores planetis, eo fortiores sunt, quo maiora
sint aut locorum coelestium, aut temporum suorum spatia. Qui ordo sic se habere videtur pro
dominis eclipticis atque Chronocratoribus.
Zodiacus
Tempus
Hemisphaeria
Horia
Anni caniculares
Septimanae
Trientes
Decatemoria
Periodus Phoenicis
Dies
Quadrantes
Duodecatemoria
Generationes
Interdiu
Icostemoria
Signa
Periodus Apidis
Noctes
Trigona
Icostotetartemoria
Enneatica
Tempora diei
Tetragona
Moerae s. Gradus
Hebdomatica
Horae
Hexagona
Minuta
Tempestates
Minuta
Decuriae
Menses
VIII. Loca, quibus planetae vires suas maxime exserant, sunt eorum Hypsomata et domicilia ¬
propria; minime valent in Tapinomatibus, de quo supra disputatum.
25) Ptolemaeus Quadripart. L. I. p. 7. 33. 76. no. 42. Sextus Empir. L. V. p. 343. Diodor. Sic. L.I. p. 10
Manethonis Apotelesm. L.I. 203. Manilius Astronom. 15, 21, 16, 18. Firmicus, Censorinus, Hermes Centiloq.,
Paulus Alexandrin., Proclus, Vettius Valens, Porphyrius, Augustinus et ali.