Volltext : Becher, Johann Joachim: Joh. Joachimi Beccheri ... physica subterranea profundam subterraneorum genesin ...

INTRODUCTORIA.
que  illustratam,  abunde  percepisse;  Eo  ipso
tamen  non  statim  verum  reddere  possim,  quod
sive  ipsius  sententia,  sive  meus  circa  illam  consensus, ¬
  propterea  infallibilitatis  &  inconcussae ¬
  veritatis  fundamentò  nitantur.  Quibus
omnibus  sine  affectu  pensitatis,  spero  Viris
aequis  satisfactum  iri,  quod  hoc  negotium  in
me  suscipere  non  recusaverim.  Adjicio  vero ¬
  demum  illud,  quod  forte  praemisisse  fuisset
melius,  quod  laudatus  novae  editionis  adornator, ¬
  non  aeque  commentarium,  notas,  supplementa, ¬
  aut  simile  quiddam  à  me  desideraverit;
sed  sententiam  solum  meam,  an  &  qua  forte
ratione,  libello  huic  aliquid  utilitatis,  aut  commodi ¬
  ulterioris,  conciliari  posset?  Unde  quidem ¬
  ego  tanto  minus  praejudicium  aliquod
attulero,  aliorum  de  his  scopis,  aliter,  imo
fortasse  melius  sentientium,  arbitrio.  Ego  in
me  tantum  suscepi,  quantum  ex  usu  esse  opinabar, ¬
  pro  Libri  tota  intentione  atque  deductione ¬
  rectius  &  felicius  obtinenda.  In
hunc  finem  proposui,  primo  Praefationem;  qua
non  solum  Ccopus  libri  hujus  scribendi:  Sed
etiam  usus,  ita  uti  est,  scripti,  quasi  praemonendo, ¬
  indicaretur.  Secundo,  textus  ipsius  (nam
formam  totius  libri  pristinam,  paginis,  imo  lineis, ¬
  exacte  retinere  communi  inter  nos  consilio ¬
  placuerat)  distinctionem,  non  solum  periodis
&
)a  (4
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer