turaliter tendit ad centrum
. Centrum quidem
punctus in medio firmamenti. Terra igitur cùm
ſit ſummè grauis, ad punctum illum naturali-
ter tendit.
Item, quicquid à medio mouetur, verſus
circunferentiam cœli aſcendit: terra à medio
mouetur: igitur aſcendit: quod pro impoßibi-
li relinquitur.
TOtius autem orbis terræ ambitus, auctori-
tate Ambroſij, Theodoſij, Macrobij, &
Eratoſthenis philoſophorum, 252000. ſtadia
continere diffinitur, vnicuique quidem 360.
partium zodiaci 700. ſtadia deputando. Sum-
pto enim astrolabio,
vel quadrante in ſtel-
latæ noctis claritate,
per vtrunque medicli-
nij foramen, polo per-
ſpecto notetur
graduum
graduũ
multitudo, in qua ſte-
terit
mediclinium
medicliniũ. De-
inde procedat coſmimetra directè verſus ſe-
ptentrionem à meridie, donec in alterius noctis