LIBER I. CAP. IV. 15 ratas: deinde si evitabitur palustris vicinitas. Cum enim aurae matutinae cum sole oriente ad oppidum pervenient, et iis ortae nebulae adiungentur, spiri¬ tusque bestiarum palustrium venenatos cum nebula mixtos inhabitatorum corpora flatus spargent, effi¬ cient locum pestilentem. Item si secundum mare erunt moenia spectabuntque ad meridiem aut ad oc¬ cidentem, non erunt salubria; quia per aestatem coe¬ lum meridianum sole exoriente calescit, meridie ar¬ det: item quod spectat ad occidentem, sole exorto tepescit, meridie calet, vespere fervet. 2. Igitur mu¬ tationibus caloris et refrigerationis corpora, quae in iis locis sunt, vitiantur. Hoc autem licet animadver¬ tere etiam ex iis, quae non sunt animalia. In cellis enim vinariis tectis lumina nemo capit a meridie nec ab occidente, sed a septentrione; quod ea regio nul¬ lo tempore mutationes recipit, sed est firma perpe¬ tuo et immutabilis. Ideo etiam granaria, quae ad so¬ lis cursum spectant, bonitatem cito mutant; obsonia¬ que et poma, quae non in ea coeli parte ponuntur, quae est aversa a solis cursu, non diu servantur. 3. Nam semper calor cum excoquit a rebus, firmitatem eripit, et vaporibus fervidis exsugendo naturales vir¬ tutes dissolvit eas et fervore mollescentes efficit im¬ becillas: ut etiam in ferro animadvertimus, quod quamvis natura sit durum, in fornacibus ab ignis va¬ pore percalefactum ita mollescit, uti in omne genus formae faciliter fabricetur, et idem cum molle et can¬ dens refrigeratur tinctum frigida, redurescit et resti¬ tuitur in antiquam proprietatem. 4. Licet etiam con¬ siderare haec ita esse ex eo, quod aestate non solum in pestilentibus locis sed etiam in salubribus omnia corpora calore fiunt imbecilla, et per hiemem etiam quae sunt pestilentissimae regiones efficiantur salu¬ bres, ideo quod a refrigerationibus solidantur. Non minus etiam quae a frigidis regionibus corpora tra¬ ducuntur in calidas, non possunt durare, sed dissol¬